Andronicus I Comnenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Andronicus

Andronicus I
Imperator
ByzantineBillonTrachy.jpg
Nomisma Andronici Comneni
Principatus 24. Septembri 1183 – 12. Septembri 1185
Nomen plenum Andronicus I Comnenus
Graece Ἀνδρόνικος Κομνηνός
Partus 1118
Uxores uxor nomine ignoto
Agnes
Domus Dynastia Comnena
Mater Irene
Prognati Ioannes Comnenus,
Maria Comnena,
Irene Comnena,
Alexius Comnenus

Andronicus I Comnenus (Graece Ἀνδρόνικος Κομνηνός; natus circa 1118; mortuus 12 Septembris 1185) fuit imperator Constantinopolitanus. Andronicus fuit filius sebastocratoris Isaaci Comneni neposque imperatoris Alexii I. Sub regno consobrini sui Manuelis Comneni in exsilio multos annos vixit. Anno 1182, Alexio II imperatore sub tutela matris Mariae Antiochiae amantisque eius Alexii Comneni protosebasti, Andronicus Constantinopolim invasit, protosebastum imperatricemque interfecit; anno 1183 se imperatorem proclamavit, Alexium ipsum necavit, Agnetem filiam Ludovici VII regis Franciae, Alexio in matrimonium promissam, uxorem duxit. Anno 1185 Thessalonica a Normannis Siciliae obsessa, Andronicus a plebe cum magna saevitia interfectus est in hippodromo Constantinopolitano. De vita et morte versus prophetici relati sunt qui sic incipiunt: "αἴφνης δ᾿ ἀναστὰς ἐκ τόπου πλήρους πότου".[1]

Familia[recensere | fontem recensere]

Andronicus bis maritus est. E prima uxore, nomine incognito, genuit:

Ex amasia Theodora Comnena genuit:

E secunda uxore Agnete Franciae nullos filios genuit.

Fontes rerum gestarum Andronici Comneni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Andronicus I" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
  • Charles M. Brand, Byzantium confronts the West 1180–1204 (Cambridge, Mass. 1968) pp. 31–75
  • Charles M. Brand, "The Byzantines and Saladin, 1185-1192: Opponents of the Third Crusade" in Speculum vol. 37 (1962) pp. 167-181
  • Harry J. Magoulias, "Andronikos I Komnenos: A Greek Tragedy" in Byzantina Symmeikta no. 21 (2011) pp. 101–136
  • Oktawiusz Jurewicz, Andronikos I. Komnenos. Amsterdam: Hakkert, 1970
  • Mihai Tiuliumeanu, Andronic I Comnenul. Iași, 2000
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 87, vol. 1 pp. 493–638

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessor:
Alexius II Comnenus
Imperator Romanus Orientalis
1183-1185
Successor:
Isaacius II Angelus