Leontius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Leontius (nomen)

Leontius
Imperator
Solidus-Leontinus-sb1330.jpg
Solidus aureus Leontii insignia eius monstrans: corona, globus cruciger et akakia
Principatus 695698
Nomen plenum Leo
Graece Λεόντιος
Locus natalis Isauria
Obitus 15. Februario 706
Locus mortis Constantinopolis
Domus Dynastia Heracliana

Leontius (ignotum, quo anno natus sit, obiit 15 Februarii 706) erat Imperator Romanus Orientalis ab anno 695 usque ad 698.

familia et vita privata[recensere | fontem recensere]

Leontius fuit familia nobili Isaurorum. Constantino IV et Iustiniano II imperatoribus Leontius dux feliciter in oriente contra Arabes pugnavit, sed anno 692 ab imperatore revocatus et in carcerem missus est. Nescimus, an id propter cladem apud Sebastopolim contra Arabes acceptam fieret. Tres annos postea autem in gratiam reversus est et thematem Helladem strategus ire debuit. Sed Leontius, cui in carcere duo monachi imperium praedixerant et qui sciebat Iustinianum omnibus odio maximo esse, consilium cepit rerum novarum. Idcirco captivos Constantinopoli liberavit et cum iis palatium expugnavit. Iustinianum imperatorem captum in circum tulerunt, ubi lingua ei excisa est. Tum in exilium in Chersonesum missus est.

imperator[recensere | fontem recensere]

Statim Leontius a patriarcho Callinico imperator coronatus est. imperator novus praesertim Arabes, qui 697 Carthaginem expugnaverant, fugare voluit. Itaque classem sub paefecto et patricio Ioanne eo misit. Sed milites Romani victi se Cretam rettulerunt, ubi Apsimarem imperatorem clamaverunt, qui postea Tiberii III nomen sibi dedit.

casus et mors[recensere | fontem recensere]

Anno sequente Constantinopolim expugnavit, Leontio nasum excidere et in monasterium Illyricum ferre iussit. Ibi vivit ad annum 706, cum Iustinianus II, qui anno 705 iterum imperium adeptus erat, eum Constantinopolim trahere et cum Tiberio III multis cruciatibus in circo necare iussit.


Antecessor:
Iustinianus II
Imperator Romanus Orientalis
695698
Successor:
Tiberius III