Alexius I (imperator Trapezuntinus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Alexius Comnenus

Urbs Trapezuntis, muris antiquis cinctus, anno fere 1718 pictus

Alexius Comnenus (Graece Ἀλέξιος Κομνηνός; natus anno fere 1182; mortuus die 1 Februarii 1222) fuit nobilis Byzantinus e familia Comnenorum.Fuit filius Manuelis Comneni quem e Rusudan (filiam Georgii III regis Georgiae) genuit. Adiuvante avuncula Thamar, Alexius una cum fratre Davide) anno 1204 (Constantinopoli a militibus quartae expeditionis sacrae obsessa) urbem Trapezuntem cepit regionemque Ponticam debellavit. Fuit igitur conditor imperii Trapezuntini. Alexius in matrimonium duxisse creditur filiam Ioannis Comneni "Crassi" et ex ea genuisse:

Alexio anno 1222 mortuo, filiis masculis etiam iuvenibus, gener Andronicus imperium suscepit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cyril Toumanoff, "On the relationship between the founder of the Empire of Trebizond and the Georgian Queen Thamar" in Speculum vol. 15 (1940) pp. 299–312
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 244


Antecessor:
Alexius V Ducas
Imperator Constantinopolitanus
Imperator Trapezuntinus
1204-1222
Successor:
Andronicus I