Romanus I Lacapenus
E Vicipaedia
| Romanus I Lacapenus | |
|---|---|
| Imperator | |
Nummus Romani I |
|
| Principatus | 920 – 16 Decembris 944 |
| Graece | Ῥωμανὸς Λακαπηνός |
| Partus | c. 870 |
| Locus natalis | Lacape |
| Obitus | 15 Iunii 948 |
| Uxor | Theodora |
| Domus | Lacapeni |
| Pater | Theophylactus Abastactus |
| Prognati | Christophorus, Stephanus, Constantinus, Theophylactus, Helena, Agatha |
Romanus I Lacapenus, Graece Ῥωμανὸς Λακαπηνός (natus circa annum 870, mortuus 15 Iunii 948) fuit Imperator Byzantinus ab anno 920. Ab imperio deiectus est a filiis Stephano et Constantino die 16 Decembris 944 et ad insulam Protam missus, ubi monachum fieri coactus est.
Romanus fuit filius custodis imperialis Theophylacti Abastacti.[1] Romanus Lacapae natus est, unde agnomen eius "Lacapenus", aut, saepius sed corruptius, "Lecapenus".
Uxorem duxit Theodoram e qua filios quattuor genuit filiasque duas, scilicet:
- Christophorus, qui cum patre et genero Constantino VII regnavit
- Stephanus, qui cum patre et genero regnavit
- Constantinus, qui cum patre et genero regnavit
- Theophylactus qui patriarcha electus est
- Helena, quae Constantino VII nupsit eoque peperit Romanum II imperatorem futurum
- Agatha, quae Romano Argyro nupsit; avia imperatoris futuri Romani III
Index |
Fontes[recensere]
Notae[recensere]
- ↑ Warren Treadgold, A History of the Byzantine State and Society (Stanford, 1997. ISBN 0-8047-2630-2) pp. 476-477
Bibliographia[recensere]
- Steven Runciman, The Emperor Romanus Lecapenus and his Reign. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1929
Nexus externi[recensere]
- "Romanos I (cum filiis)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
| Antecessor: Constantinus VII |
Imperator Romanus Orientalis 920-944 |
Successor: Constantinus VII |