Alexius III Angelus
E Vicipaedia
Alexius III Angelus (Graece Ἀλέξιος Ἄγγελος; natus circa 1153; mortuus 1211) fuit imperator Constantinopolitanus. Alexius fuit filius Andronici Angeli fraterque maior natu praedecessoris sui Isaacii Angeli. Anno 1195 fratrem deiecit ab imperio excaecavitque, ipse autem ab hominibus quartae expeditionis sacrae anno 1203 deiectus est.
Index |
[recensere] Familia
In matrimonium duxit Euphrosynam Ducaenam Camaterinam et genuit filias tres:
- Irene Angelina, uxor primum Andronici Contostephani, secundo Alexii Palaeologi; per filiam Theodoram Palaeologinam fuit avia imperatoris Michaelis VIII Palaeologi
- Anna Angelina, uxor primum Isaacii Comneni sebastocratoris, secundo imperatoris Theodori I Lascaris
- Eudocia Angelina, uxor primum Stephani I regis Serbiae, secundo imperatoris Alexii V Ducae, tertio Leonis Sguri tyrannus Corinthi
[recensere] Fontes rerum gestarum Alexii III Angeli
[recensere] Nexus externi
- "Alexios Komnenos Angelos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
[recensere] Bibliographia
- James M. Powell, Innocent III and Alexius III: a Crusade plan that failed in Marcus Bull, Norman Houseley, edd., The Experience of Crusading vol. 1 (Cantabrigiae, 2003) pp. 96-102
- K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984) no. 180
| Antecessor: Isaacius II Angelus |
Imperator Romanus Orientalis 1195-1203 |
Successor: Isaacius II Angelus et Alexius IV Angelus |