Imperium Trapezuntinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Civitates Imperio Romano Orientali successores anno 1265 depictae
Imperator Alexius III cum uxore Theodora Cantacuzena

Imperium Trapezuntinum fuit inter successores Imperio Romano seu Byzantino, Constantinopoli instituto et a militibus quartae expeditionis sacrae anno 1204 abrupto. Alexius et David Comneni, filii Manuelis et Rusudan et de ea re nepotes Andronici imperatoris Constantinopolitani et Georgii III regis Georgiae, regnum condiderunt in provinciis Ponticis imperii anterioris et caput in urbe Trapezunte statuerunt. Ibi progenies Alexii, nomen familiale "Comnenus" posteaque "Magnus Comnenus" gerens, usque ad annum 1461 imperium direxit. Eo anno imperator Ottomanidarum Maomethes II Trapezuntem debellavit imperatoremque ultimum David cepit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • W. Miller, Trebizond: The Last Greek Empire of the Byzantine Era. Sicagi 1926