Latinitas bona

Alexius II Comnenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexius II
Imperator
Andronikos 1 Komnenos.jpg
Historia Andronici Comneni: infra Maria (Alexii soror) maritusque Rainerius trucidantur; supra ad sinistram partem Alexii cadaver in mare iacitur; ad dextram partem Andronicus ipse a populo necatur. Ioannes Boccacius, De casibus virorum illustrium (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 226 f. 257r)
Principatus 24. Septembri 1180 – 24. Septembri 1183
Nomen plenum Alexius II Comnenus
Graece Ἀλέξιος Κομνηνός
Partus 10 Septembris 1169
Obitus Octobri 1183
Uxor Agnes Franciae
Domus Dynastia Comnena
Pater Manuel I Comnenus
Mater Maria Antiochiae

Alexius II Comnenus (Graece Ἀλέξιος Κομνηνός; natus 10 Septembris 1169;[1] interfectus mense Octobri 1183) fuit imperator Constantinopolitanus. Nomen "Alexius" eo datur (sicut refert Nicetas Choniates) ob prophetiam de successione Comnenorum.[2]

Alexius fuit filius Manuelis I Comneni et Mariae Antiochenae. Anno 1180 promisit se nupturus Agneti filiae Ludovici VII regis Franciae (aut, ut quidam asseverant, in matrimonium duxit). Patre mortuo, die 24 Septembris 1180, Alexius factus est imperator sub tutela matris Mariae Antiochiae amantisque eius Alexii Comneni protosebasti. Anno 1182 sobrinus Andronicus urbem invasit, protosebastum imperatricemque interfecit; anno 1183 se imperatorem proclamavit, Alexium ipsum necavit, Agnetem in matrimonium duxit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes rerum gestarum Alexii II Comneni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Medlands
  2. Nicetas Choniates, Historia p. 169 van Dieten

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Charles M. Brand, Byzantium Confronts the West, 1180-1204. Cambridge Mass.: Harvard University Press, 1968
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 155, vol. 2 pp. 454-471