Heraclius II Heraclonas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Heraclius (discretiva)

Heraclius II
Imperator
Solidus-Heraclius-sb0764.jpg
Solidus Heraclii I cum filiis Constantino III et Heraclio II Heraclonae
Principatus Februario 641 – Septembri 641
Nomen plenum Constantinus Heraclonas
Graece Κωνσταντῖνος Ἡράκλειος
Obitus 641
Mater Martina

Heraclius II vel Heraclonas fuit Imperator Romanus Orientalis a 25 Maii 641 ad Septembrem eiusdem anni.

Fuit filius Heraclii I ex Martina, secundae uxoris imperatoris. Pater Heraclius Heraclonam cum Constantino III imperium post mortem ipsius recturum constituit. Sed Martina, mater Heraclii II, sola cum filio suo regere voluit. Tum 25 Maii Constantinus III mortem obiit, postquam filium suum Constantem II successorem fecit. Is iussu senatus et populi Constantinopoli imperator factus est, Heraclius II Heraclonas autem naso exciso, mater sua lingua excisa, Rhodum in exilium missi sunt. Ibi paulo post mortuus esse creditur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Julius Norwich, Byzanz, Der Aufstieg des oströmischen Reiches, Duesseldorf 1993, p. 373-376


Antecessor:
Constantinus III
Imperator Romanus Orientalis
641-641
Successor:
Constans II