Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Manuel I Comnenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hyperperon aureum scyphatum imperatoris. Obv.: Christus. Rev.: Manuel
Dominus Manuel imperator Constantinopolitanus, illustris memoriae et amplectendae in Christo recordationis, cuius beneficia et liberalitatem eximiam universus paene sentit mundus.
Guillelmus Tyrensis, Historia rerum in partibus transmarinis gestarum 21.12.

Manuel I Comnenus (Graece Μανουὴλ Κομνηνός; natus 28 Novembris 1118; mortuus 24 Septembris 1180) fuit imperator Constantinopolitanus. Manuel fuit filius quartus Ioannis II Comneni uxorisque eius Irenae (Piroska), Ladislai I regis Hungariae filia. Die 8 Aprilis 1143 pater moriturus in Monte Tauro Ciliciae, duobus filiis maioribus natu recentissime mortuis, filium tertium Isaacium absentem reiecit Manuelemque praesentem elegit ut successorem suum.

Anno 1147 Manuel accepit in imperium suum Ludovicum VII regem Franciae et Conradum III imperatorem Germaniae, duces secundae expeditionis sacrae. Ludovicus et Alienora Aquitaniae eo tempore uxor eius ferias nativitatis Domini celebraverunt Constantinopoli.

Manuel Comnenus pictus

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1146 in matrimonium duxit Bertham de Sulzbach et genuit duas filias:

  • Maria, nata 1152, mortua 1182
  • Anna, nata 1154, mortua 1158

Anno 1161 duxit Mariam Antiochenam et genuit filium:

  • Alexius, natus 1169, mortuus 1183, qui patre mortuo imperator factus est

Fontes rerum gestarum Manuelis Comneni[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John W. Birkenmeier, The Development of the Komnenian Army. Lugduni Batavorum: Brill, 2002 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Paul Magdalino, The Empire of Manuel I Komnenos, 1143-1180. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002 (Paginae selectae apud Google Books)
  • A. G. C. Savvides, Byzantino-Normannica. Lovanii: Peeters, 2007 (Paginae selectae apud Google Books)
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 81