Constantinus XI Palaeologus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus XI
Imperator
ConstantinoXI.jpg
Icon Constantini XI
Principatus 6 Ianuarii 144929 Maii 1453
Nomen plenum Constantinus XI Palaeologus
Graece Κωνσταντῖνος Παλαιολόγος
Partus 8 Februarii 1404
Uxores Theodora Tocco
Catharina Gateluza
Mater Helena Dragases

Constantinus XI Palaeologus (Graece: Κωνσταντῖνος Δραγάσης Παλαιολόγος, natus Constantinopoli die 8 Februarii 1405 – ibidem mortuus die 29 Maii 1453) fuit ultimus imperator imperii Romani orientalis.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Constantinus Constantinopoli parentibus Manuel II Palaeologo et Helena Dragasa octavus decem liberorum natus est. Matri suae gratissimus fuit, quare cognomen eius "Dragases" accepit eique nomen gentile Palaeologus addidit. Maximam partem iuventutis in urbe capitali degit. Dum frater maior eius in Italia versabatur, inter annos 1437 – 1440 urbi praestabat.

Despotes Moreae[recensere | fontem recensere]

Mense Octobri 1443 despotes Moreae (nomen mediaevale paeninsulae Peloponnesus) nominatus est, quam e sede sua, arce Myzethra, regnabat. Postquam despotes creatus est munificationi Moreae operam dedit; e.g. murum Corinthium isthmum tegentem, qui "Hexamilion" (vallum sex mille passum) dicitur, suadente magistro suo Georgio Gemisto reconstrui atque amplificari iussit.

Aestate 1444 ducatum Atheniensem aggressus est veloce modo Thebas et Athenas occupans eique, quem eo tempore Florentinus Nerio II Acciaioli, vassus Sultani Ottomani, moderabatur, stipendia imposuit.

Turci autem, qui propagationem imperii in Thessaliam aegre ferrent, se ad pugnam praeparaverunt. Duobus annis post Sultanus Muradus II exercitum 60.000 militum in Graeciam duxit Constantini ambitionem opprimendi causa. Cum subiecta Morea paeninsula iam aliena mente eius fuisset tamen obstinatos Graecos puniendos esse ratus est. Constantinus se una cum Thomasio fratre Turcos apud Hexamilium vallum expectaturum esse constituit. Quem Ottomani die 27 Novembris 1446 assecuti sunt. Quia vallum impetibus usitatis sufficere potuit Sultanus Muradus bombardas adhiberi decrevit, quae vallum usque ad 10 Decembris profunde diruerunt. Constantinus fraterque suus Turcis vix evaserunt, inceptum autem eorum despotati augendi denique suppressum est.

Nuptiae[recensere | fontem recensere]

Constantinus duas uxores duxit: primo 1 Julii 1428 Theodoram Tocco, filia fratris Caroli I Tocco, princeps Despotatus Epirotici, quae autem mense Novembri 1429 obiit; demum Catharinam Gateluzam, quae quidem anno 1442 ex partu decessit, duxit. Ex neutra uxore liberos procreavit. Anno 1451 coronatus Constantinus Georgium Sphrantzes in Serbiam misit Maram Brankovic, vidua Muradi II, in matrimonium petendi causa. Pater eius Đurađ Branković condicionem probavit, at Maria ipsa renixa est quod olim iuravisset se e manibus infidelium liberata vitam castitatis caelibatusque acturam esse. Itaque condicionem denegavit, quare Sphrantzes animam ad imperium Trapezuntinum Georgiamque attendit. Principissam Georgicam, cuius nomen nobis non traditum est, eligens legatus de matrimonio cum Georgio VIII agere coepit. Consilium fuit Georgium Sphrantzes proximo vere in Georgiam navigaturum esse, ut sponsam imperatoris secum Constantinopolim reportaret, sed eventus anni 1453 inceptum impediverunt.

Principatus[recensere | fontem recensere]

Caelamen marmoreum aquilae bicipitis in ecclesia Sancti Demetri Myzethrae, ubi Constantinus coronatus esse dicitur.

Is dum regnabat tametsi imperium multa discrimina passum est a scriptoribus suae aetatis generaliter laudatus est. Cum frater eius Ioannes VIII Palaeologus nullae proles relinquens obisset controversia inter illum et fratrem eius nomine Demetrios Palaiologos de imperio regnando exarsit. Quod Demetrius iunctionem ecclesiae Orthodoxae ad Catholicum ritum detrectavit ei gratiam plebi clericorumque meruit. Imperatrix Helena autem Constantini favit. Tandem Ottomanum Sultanum Muradus II supplex petivit, ut controversiam sedaret.

Murad regimen imperii Romanorum Constantino fore decrevit, qui anno 1449 in ecclesia Mistrae per episcopum oppidi coronaretur. Quod in oppido provinciali coronatus est, rare accidit sed non inauditum fuit. Proavus eius et primus imperator ex domo Palaelogina Nicaeae in Asia Minore sita, Ioannes verum Cantacuzenes Hadrianopoli in Haemimonia coronatus erat. Tamen etiam eis occurit se iterum in Constantinopoli per patriarchum urbis coronandos fore. Is verum nomine Georgius III eo tempore adiutor causae unionis ambarum ecclesiarum fuit, quapropter plurimis clericis suis ingratissimus fuit. Constantinus intellexit se tumultus religiosos excitaturum esse si coronam ex manibus Georgii receperit. Igitur nave Venetiana ascensa e Graeciam Constantinopolem navigabat die 12 Martii 1449 adveniens.

Sultano Muradus anno 1451 obito adulescens filius eius nomine Mahometus II ad regnum pervenit, qui paulo post animum ad expugnationem Constantinopolis intendit. Ne id faceret imperator comminatus est Orhanum, principem Ottomanicum, liberatum iri, quamobrem Mahometus indutias violatas consideravit atque arcem Rumelihisari iuxta urbem ipsam in ripa Europaeica sitam construi iussit. Arce constructa quasi gemellus alterae ad exitum Asiae sitae nomine Anadoluhisarı fuit, per quos commeatum ad Pontum Euxinum hostibus facile intercluditur. Propterea Constantinus ita pressus cognoscit obsidionem urbi instaturam esse.

Tametsi opes imperii ad numerum militum augendum non suffecerunt Constantinus copiis comparandiis atque restituendo vallo Theodosiano se ad obsessionem perferrendam praeparavit. Cum militibus indigeret imperator etiam a nationibus occidentalibus copias petivit atque unionem duarum ecclesiarum in concilio Basiliensi constitutam reaffirmavit eo consilio, ut gratiam Papae mereretur. Concilium verum et apud Graecos pro infesto habebatur neque maxima pars incolarum (quae dicuntur "anthenotikoi") condiciones eius recognoverunt, immo imperatorem etiam a Luca Notaras munere magistri militum fugente alienavit. Quamquam civitates Italianae denique parvulam manum militum miserunt nemo dubitavit quin minor esset quam ut urbem servare posset. Constantinus etiam auxilium ex fratribus suis Moream paeninsulam moderabantibus petivit, quos quidem Mahometus ea ratione invasione impedivit, quin subsidia mittere possent. Obsessio urbis hieme 1452 coepit. Cum Constantino non plus quam 7000 militum essent Sultanus Ottomanicus exercitui crebro et etiam bombardis nuper a machinatore Orbano fabricatis imperavit.

Expugnatio Constantinopolis et mors[recensere | fontem recensere]

Prius obsessionem urbis Mahometus II se vitae imperatoris parsurum esse, si modo urbem incolumen sibi traderet, promisisse dicitur. A Sphrantzes Constantinus autem respondisse sibi facultatem urbis tradendi non datum esse, quod omnes cives una voce decidissent se libenter morituros esse traditur.

Defensioni vallium ipse praeerat fortiter in moenibus de integritate urbis dimicans. Simul ei concordiae inter Genuenses, Venetianos et Graecos provindendum erat.

Necatus est 29 Maii 1453, quo die etiam urbs expugnata est. Ultima verba eius haec fuisse dicitur: "Urbs expugnata est, ego quidem iam vivo". Quo dicto ornatus et insignia sua deposuit, ne quicquam eum ab aliis militibus distingueret, et acriter pugnans trucidatus est.

Sanctus inacognitus[recensere | fontem recensere]

Cum in rito orthodoxo titulus sanctus cuivis pio attribui liceat nonnullae ecclesiae orientales, e.g. Ecclesiae Catholicae Orientales et Ecclesiae Orthodoxae Orientales Constantinum sanctum aestimant (vel martyr nationis vel ethnomartyr, Graece: ἐθνομάρτυρας). Tamen ab ecclesia numquam officialiter sanctus designatus est.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Fontes rerum gestarum Constantini XI[recensere | fontem recensere]

Constantinus XI Palaeologus. Zonaras, Epitome historiarum: Bibliotheca Estensis (Mutina) MS Gr. 122 f. 294r

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessor:
Ioannes VIII Palaeologus
Imperator Romanus Orientalis
1449-1453
Successor:
nemo