Romanus II
E Vicipaedia
| Romanus II | |
|---|---|
| Imperator | |
Mors imperatoris Romani II. Ioannes Scylitzes, Synopsis historiarum: Bibliotheca Nationalis Hispanica Cod. Vitr. 26-2 (saec. XII) |
|
| Principatus | Novembri 959 – 15. Martio 963 |
| Graece | Ῥωμανός |
| Partus | 938/939 |
| Obitus | 15 Martii 963 |
| Uxores | Berta Theophano |
| Domus | Dynastia Macedonica |
| Pater | Constantinus VII Porphyrogenitus |
| Mater | Helena Lacapena |
| Prognati | Basilius II Bulgaroctonus, Constantinus VIII, Anna Porphyrogenita |
Romanus II, Graece Ῥωμανός (anno 938/939 natus; die 15 Martii 963 mortuus), filius Constantini Porphyrogeniti uxorisque eius Helenae Lacapenae, fuit imperator iunior a die 6 Aprilis 945, imperator solus a die 9 Novembris 959, quo die pater mortuus est. Bis uxores duxit. Uxor prima, nomine Berta, fuit filia notha Hugonis regis Italiae: ea Romano anno 944 nupsit, annum fere quintum agenti, sed anno 949 virgo mortua est. Ex uxore altera Theophanone, quam anno 957 duxit, liberos tres genuit, scilicet:
- Basilius, qui ab anno 976 imperavit
- Constantinus, fratris successor
- Anna quae Vladimiro magno duce Kioviensi nupsit
A Theophanone Romanum interfectum esse asseveratur, quae amasia fuerit Nicephori Phocae imperiumque eo tradere curaverit.
Fontes [recensere]
Nexus externi [recensere]
- "Romanos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
| Antecessor: Romanus I Lacapenus |
Imperator Romanus Orientalis 959–963 |
Successor: Nicephorus II Phocas |