Constantinus V

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Solidus: Constantini V cum patre Leone III

Constantinus V (Graece: Κωνσταντίνος Ε′), natus anno 718, mortuus 14 Septembris 775, fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 741 ad usque mortem. Fuit Leonis III filius et huic post eius mortem anno 741 successit. Cum Constantinus exercitum Romanum in Asia contra Arabes duceret, camerarius patris Artabasdus imperatorem aggressus Constantinum mortuum esse dixit et Constantinopoli imperator se ipsum fecit. Is venerator imaginum sanctorum (icones) erat, cum imperator ut pater suus imagines acriter repudiavit. Sed Constantinus V se Isauria abdiderat et anno 743 Artabasdum militibus fidelibus vicit et caecari iussit. Exercitu reformato anno 746 urbes quosdam ab Arabibus occupatas liberavit ut Germaniciam Caesaream et Theodosiopolim. Ab anno 756 ad usque mortem novem expeditionibus Bulgaros aggrediebatur et eos saepe vicit ut 763 et 774, sede initio (757) etiam victus est. Constantinus veneratores imaginum persequebatur atque singulos etiam necavisse dicitur. Concilio Hieraeae veneratio iconum prohibebatur. Constantino regnante papae ab imperio Romano Orientali ad regnum Francorum se verterunt, quod illud papam a Langobardos defendere non iam potuit. Anno 751 Ravenna ab Langobardibus expugnata est. Itaque Zacharias papa Pippinum III, maiorem domus regis Francorum adiuvit, cum is ipse regis honorem appeteret et ultimum regem Merovingorum desponere vellet. Constantinus maiora vectigalia imposuit, ut aedificiorum, quae multa struxit, impensa solveret. Imperatore anno 775 in bello contra Bulgaros mortuo filius Leo IV ei successit.


Antecessor:
Leo III Isaurianus
Imperator Romanus Orientalis
741-775
Successor:
Leo IV
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis