Latinitas bona

Alexius I Comnenus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexius I Comnenus

Alexius I Comnenus (Graece Ἀλέξιος Κομνηνός; natus anno 1048; mortuus die 15 Augusti 1118) fuit imperator Romanorum orientalium.

Alexius fuit filius Ioannis Comneni (qui frater fuit imperatoris Isaacii I) et Annae Dalassenae; imperio a Nicephoro Botaniata resignato, Alexius imperium tenuit ab anno 1081. Successor ei fuit filius Ioannes II Comnenus.

Alexius Irenam Ducaenam in matrimonium duxit et ex ea novem liberos genuit:

Res ab imperatore Alexio gestas conscripsit filia eius Anna Comnena. Ipse auctor est carminis "Musarum" de imperio tuendo.

Fontes rerum gestarum Alexii I Comneni[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John W. Birkenmeier, The Development of the Komnenian Army. Lugduni Batavorum: Brill, 2002 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Paul Maas, "Die Musen des Kaisers Alexios I." in Byzantinische Zeitschrift vol. 22 (1913) pp. 348-359
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. -