Theodorus I Lascares
E Vicipaedia
| Theodorus I | |
|---|---|
| Imperator imperii Nicaeni | |
Theodorus I Lascares. Zonaras, Epitome historiarum: Bibliotheca Estensis (Mutina) MS Gr. 122 f. 294r |
|
| Principatus | 1205 – 1222 |
| Nomen plenum | Theodorus I Lascares |
| Graece | Θεόδωρος Λάσκαρης |
| Partus | 1174 |
| Obitus | 1222 |
| Uxores | Anna Angelina Philippa Maria de Cortiniaco |
| Domus | Dynastia Lascarena |
| Pater | Manuel Lascares |
| Mater | Ioanna Caratzaena |
| Prognati | Nicolaus Lascares, Ioannes Lascares, Irene Lascarina, Maria Lascarina, Eudocia Lascarina, Constantinus Lascares |
Theodorus I Lascares (Graece Θεόδωρος Λάσκαρης; natus anno circiter 1175; mortuus 1222) fuit imperator Byzantinus qui, Constantinopoli a militibus quartae expeditionis sacrae debellato, sedes imperii in urbe Nicaea statuit. Fuit filius Manuelis Lascaris quem e Ioanna Caratzaena genuit. Sultanum Iconiensem Caichosroëm in proelio apud Antiochiam ad Maeandrum anno 1211 interfecit.
Theodorus Lascares in matrimonium duxit Annam Angelinam et ex ea genuit:
- Irene Lascarina quae Ioanni Ducae Batatzae nupsit, Theodori successor
- Maria Lascarina quae Belae IV Hungariae regi nupsit
- Eudocia Lascarina
- Nicolaus Lascares
- Ioannes Lascares
Anna Angelina mortua Philippam duxit, filiam Rupen III Armeniae Minoris, et ex ea genuit:
- Constantinus Lascares
Philippa mortua Mariam duxit, filiam Petri et Yolandae imperatorum Latinorum.
Fontes [recensere]
Nexus externi [recensere]
- "Nikaia" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
| Antecessor: Alexius V Ducas |
Imperator Romanus Orientalis 1204–1222 |
Successor: Ioannes III Ducas Batatzes |