Latinitas bona

Isaacius II Angelus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Isaacius II Angelus
Res apud Vicidata repertae:
Isaacius II Angelus: imago
Nativitas: 1155;
Obitus: 28 Ianuarii 1204; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Romanum Orientale

Officium

Munus: Imperator

Familia

Genitores: Andronicus Angelus;
Coniunx: Margarita Hungariae
Proles: Irene Angelina, Alexius IV Angelus
Familia: Q521122

Principatus

11851195
12031204
Praecessor:
Successor:

Isaacius II Angelus (Graece Ἰσαάκιος Ἄγγελος; natus mense Septembri 1156; mortuus mense Ianuario 1204) fuit imperator Constantinopolitanus. Isaacius fuit filius Andronici Angeli fraterque minor natu successoris sui Alexii Angeli. Die 11 Septembris 1185 Stephanus Hagiochristophorites in domum Angelorum ad Isaacium adprehendendum equitavit, quem Isaacius gladio interfecit et a plebe acclamatus est. Diebus insequentibus, imperatore Andronico Comneno interfecto a plebe, Isaacius fit imperator. Anno 1195 a fratre Alexio deiectus et excaecatus, ab hominibus quartae expeditionis sacrae anno 1203 restitutus, anno 1204 mense Ianuario ab Alexio Duca rursus deiectus, eodem mense mortuus est.

Si Nicetas Choniates recte narrat (qui apud hunc regem ab anno 1185 exeunte a secretis meruit), Isaacius sibi attribuit versus quosdam inter prophetias Leonis Sapientis servatos, qui incipiunt "Ἡ βοῦς δὲ πεμπτὸν καὶ τέλος ἀρκτοτρόφου".[1]

Familia[recensere | fontem recensere]

Primum in matrimonium duxit "Herinam" (origine incerta) et genuit:[2]

Anno 1186 in matrimonium duxit Margaritam, filiam regis Belae III Hungariae et ex ea genuit:

Fontes rerum gestarum Isaacii Angeli[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Charles M. Brand, Byzantium confronts the West 1180–1204. Cambridge, Mass., 1968
  • Charles M. Brand, "The Byzantines and Saladin, 1185-1192: Opponents of the Third Crusade" in Speculum vol. 37 (1962) pp. 167-181
  • Rudolf Hiestand, "Die Erste Ehe Isaaks II Angelus und Seine Kinder" in Jahrbuch der Osterreichischen Byzantinistik vol. 47 (1997)
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 183

Nexus externi[recensere | fontem recensere]