Iustinus II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Iustinus

Solidus Iustinii II

Iustinus II anno 520 natus et 5 Octobris 578 mortuus est.
Fuit Imperator Romanus Orientalis a die 14 Novembris 565 ad mortem.

[recensere] De vita

Iustinus II fuit filius Dulcidii et Vigilantiae, sororis Iustiniani I. Auctoritate sua et Sophiae, uxoris suae, quae filia sororis Theodorae (coniungis Iustiniani) fuit, Iustinus II imperator factus est.
Initio imperii Iustinus aes alienum Iustiniani I solvit et regiones in imperio Romano occidenti tenere conatus est.
Sed studium suum emendationum plerumque frustra remansit.
Anno 568 Langobardi imperium romanum orientale invaserunt. Qui partes magnas imperii expugnaverunt et restaurationem imperii Iustiniani I paene perdiderunt.
Iustinus II plures bellos contra Avares frustra gerere conatus est et anno 572 bellum contra Persas gessit.
Persae Mesopotamiam invaserunt et anno 573 Daram expugnaverunt. Demum anno 575 Persae certamine apud Melitenam facto victi sunt. Sed victoria non suprema fuit, pax incerta facienda fuit et Iustinus II Persis tributa dare debuit. Iam anno 578 bellum renovatum est.
Ab anno 574 morbus animi Iustinum cepit. Coniugis Sophiae auctoritate 7. Decembris 574 Iustinus Tiberium socium imperatoris fecit.
Iustino II anno 578 mortuo Flavius Tiberius Constantinus ei successit.

[recensere] Vide etiam


Antecessor:
Iustinianus I
Imperator Romanus Orientalis
565-578
Successor:
Flavius Tiberius Constantinus
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis