Flavius Basiliscus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Flavius Basiliscus
Imperator (Contrarius)
Solidus Basiliscus-RIC 1003.jpg
Principatus 9. Januario 475 - Augusto 476
Obitus Hieme 476
Locus mortis Cappadocia
Uxor Aelia Zenonis
Prognati Marcus

Flavius Basiliscus (natus saeculo 5, mortuus anno 476) fuit Imperator Romanus Orientalis contrarius ab anno 475 usque ad annum 476.

Familia[recensere | fontem recensere]

Soror eius Aelia Verina fuit, quae Leoni I imperatori nupsit, nepos Flavius Armatus. Zenonis Basilisci uxor et Marcus filius fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Consul anno 465 fuit et anno 468 dux militaris in bello cum Geiserico, rege Vandalorum infeliciter pugnabat. Verina, uxor Leonis I, fuit soror Basilisci. Anno 471, postquam Flavius Ardaburius Asparus necatus est, impetum Theodorici Strabonis, Aspari familiaris, in Constantinopolin factam arcebat. Seditione anno 475 facta Zeno imperator expulsus et Basiliscus imperator factus est. Postquam Zenon ex exsilio reversus est, Byzantium oppugnavit, donec senatus constituit portas urbis patefacere et Zenonem iterum imperatorem facere. Zenoni traditus Basiliscus necatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Flavius Caecina Decius Basilius et Flavius Vivianus
Consul
465
cum
Flavio Hermenerico
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus III et Tatianus
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Zeno Augustus II (in occidente: post consulatum Leonis iunioris Augusti)
Consul
476
cum
Flavio Armato
Successores:
Post consulatum Basilisci Augusti II et Armati