Digamma
E Vicipaedia
Digamma[1] (indecl., n.; Graece δίγαμμα) sive vau[2] est littera Graeca obsoleta, Ϝ ϝ scripta, quae vocis soni [w] potestatem habet. Digamma in systemate numerali Graeco numerum sex denotat.
Excepta dialecto Aeolica, digamma mature ex Graeca antiqua evanuit. Hiatus apud Homerum iis ferme locis conservatum est quibus digamma olim intervenerat aut adhuc aetate Homerica interveniebat.
Notae [recensere]
- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.5.2.
- ↑ Scaurus De orthographia 7.19 Keil.