Iohannes Raginualdus Raguel Tolkien
Iohannes Raginualdus Raguel Tolkien,[1] (Anglice: John Ronald Reuel Tolkien, in oppido Bloemfontein natus 3 Ianuarii 1892 – obiit Bournemouth 2 Septembris 1973), fuit scriptor et philologus Anglicus, qui fabulis Romanicis maxime inclitus est. Cuius opus notissimum est de Domino Anulorum.
Index |
Vita [recensere]
Natus est in Africa Meridionali die 3 Ianuarii 1892, Arthuri Raguelis Tolkien (1857–1896) argentarii Anglici et Mabel, Suffield natae (1870–1904), filius.
Apud Scholam Grammaticam Regis Eduardi Birminghamensem, et Universitatem Oxoniensem studuit; "Lector" (scilicet praeceptor iunior) fuit Linguae Anglicae apud Universitatem Ledesiensem ab 1920 usque ad 1925, dein professor factus est linguae Anglicae antiquae apud Universitatem Oxoniensem ab 1925 usque ad 1945, et Linguae et Litterarum Anglicarum ab 1945 usque ad 1959. Erat lexicographus insignis, et linguarum Anglicae Nordicaeque antiquarum peritus. Ardens Catholicus Romanus, dixit fide sua scripturas suas motas esse.
Tolkien etiam finxit multas linguas et scripsit fabulas et mythologiam ut linguae suae florerent in mundo proprio. Dixit, "Tuarum constructio linguarum mythologiae paret."[2]
linguae a Tolkien excogitatae [recensere]
Tolkien, in linguis fabulosis excogitandis diligens, multas linguas finxit, quarum inclutissimae sunt Quenya et Sindarin. Quenyam, linguam Alforum, conatus est formosissimam linguam creare, quae morphologiam instar linguae Finnicae haberet. Illis lingua Sindarin, altera lingua Alfica loquentibus vocalia saepe mutanda sunt, ut difficillima lingua aestimetur.
Opera [recensere]
Vide etiam: Opus:Tolkien
- De legendario
- Hobbitus Ille(Anglice: The Hobbit)
- Dominus Anulorum (Ang.: The Lord of the Rings)
- Silmarillion (Ang.: The Silmarillion)
- Aliae fabulae
- Folium a Nauco pictum (Ang.: Leaf by Niggle)
- Aegidius Agricola de Hammo (Ang.: Farmer Giles of Ham)
- Opera philologica
Fontes [recensere]
- ↑ Зонова, Станислава Викторовна (Ian. 2007). “Псевдонимы Дж. Р. Р. Толкина.” Палантир 52:36. (PDF, Ruthenice)
- ↑ Litterae 180.
- 2002, Sigridis Albert "De Iohanne Ronaldo Tolkien eiusque opere", Vocis Latinae Tom. 38 Fasc. 148, pp. 204-216.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannes Raginualdus Raguel Tolkien spectant. |
- Estne Tolkien Latine Reddendus?
- Dominus Anulorum eldalie.ch .: Dominus Anulorum :. apud www.eldalie.ch
- De Domino Anulorum
- Tolkien Gateway: J.R.R Tolkien et opera
- Latin Hobbit (exordii brevis locus a Iohanne C. Franklin in Latinum conversus)