Ludus electronicus

E Vicipaedia
Parvus ludus electronicus portabilis Hungry Elephant (Latine Elephantus esuriens), fere inter annos 1980 et 1990 productus.

Ludus electronicus est ludus electronica operans, quo luditur aptos per electronicos apparatus instrumentave. Inter ludos electronicos frequentissimi et maximi momenti sunt ludi computatrales, sunt autem et ludi aliorum generum in quibus ludi electronici portabiles et quidam ludi porticuum ut Pinball.

Inter ludos electronicos veterrimos ludi computatrales nonnulli numerantur in quibus OXO (anno 1952 productus), ludum crucum et circulorum simulans, Tennis for Two (1958) et clarus Spacewar! (1961-1962), vel Latine Bellum spatiale.

De generibus ludorum electronicorum[recensere | fontem recensere]

Ludi electromechanici[recensere | fontem recensere]

Ludi electromechanici appellantur ludi electronici quibus electromechanici apparatus ad imagines sonosque generandos serviunt potius quam tubuli radiorum cathodicorum, qui ad exemplum in televisorio imagines generant.

Ludi computatrales[recensere | fontem recensere]

Imago ludi computatralis de scaccis.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Ludus computatralis.

Ludi computatrales computatris operantur: nam sunt programmata computatralia, a quibus imagines in monitorio generantur. Lusor per plectrologium, murem aliumve aptum gubernaculum ludit, computatro regulante. Haec sunt exempla ludorum computatralium:

Ludi electronici portabiles[recensere | fontem recensere]

Game Boy a Nintendo productum est clarus ludus electronicus portabilis.

Ludi electronici portabiles, magnitudine exigui, facile ubique portantur: valde a pueris amantur, qui eos quasi ludicra saepe secum ferunt ut oblectentur. Notissimi sunt exempli gratia ludi portabiles de Pokémon et de Mario.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]