Sampi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Abecedarium Graecum
Α α Alpha Β β Beta
Γ γ Gamma Δ δ Delta
Ε ε Epsilon Ζ ζ Zeta
Η η Eta Θ θ Theta
Ι ι Iota Κ κ Cappa
Λ λ Labda Μ μ My
Ν ν Ny Ξ ξ Xi
Ο ο Omicron Π π Pi
Ρ ρ Rho Σ σ ς Sigma
Τ τ Tau Υ υ Ypsilon
Φ φ Phi Χ χ Chi
Ψ ψ Psi Ω ω Omega
systema numerale
αʹ 1 ιʹ 10 ρʹ 100
βʹ 2 κʹ 20 σʹ 200
γʹ 3 λʹ 30 τʹ 300
δʹ 4 μʹ 40 υʹ 400
εʹ 5 νʹ 50 φʹ 500
ϝʹ ϛʹ στʹ 6 ξʹ 60 χʹ 600
ζʹ 7 οʹ 70 ψʹ 700
ηʹ 8 πʹ 80 ωʹ 800
θʹ 9 ϙʹ ϟʹ 90 ϡʹ 900
Forma huius litterae in Unicode accepta

Sampi (indecl., n.; Graece: Σαμπῖ), sive Ϡ ϡ, est littera Graeca obsoleta. In abecedario Graeco classico (Ionico) fuit vicesima quinta, i.e. ultima (etiam post Omega). In systemate numerali Graeco denotat numerum 900. Nomen huius litterae derivatum esse dicitur a Graeco ὡσὰν Πῖ [hōsan pi] i.e. 'quasi Pi', cui similis esset forma.

Ortum esse videtur a littera Graeca archaica Ϻ ϻ San, quod denotavit sonum [S] vel ut quidam dicunt [TS], quodque tenuit locum duodevicesimum inter litteras Π π Pi et Ϙ ϙ Koppa, respondens ad litteram Phoenicicam et Hebraeam Tsade.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]