Malum
Mālum est pomum edule arboris Mali pumilae, plantae florentis quae ad familiam Rosacearum pertinet, ex media Asia orta, ad altitudinem a 3 ad 12 metra in climate temperato crescens, vere florens, autumno poma matura pariens. Ex omnibus Rosacearum fructibus, mala latissime coluntur et facilius transportantur. Saepius cruda comeduntur; etiam coquuntur atque condimentis confecturisque apponuntur. Sucus praedulcis e malis expressus crudus bibitur et in pomacium sive "vinum malorum" fermentatur.
Malus sieversii, ferus mali progenitor, iam in Asia media invenitur. Mala aliquot milia annorum in Asia et Europa coluntur, et ad Americam Septentrionalem a colonis importabatur. Malis in multis culturis, inter quas traditioes Nordica, Graeca, et Christiana Europaea, est significatio religiosa et mythologica.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Nomen Latinum huius fructus a Graeco mutuatum est, et quidem a dialecto Dorica, ubi μᾶλον mâlon reperimus. Id verbum Ionice et communiter μῆλον mêlon sonat, quae forma in sermonem vulgarem Latinum postea recepta est: Latine postea melum, Dacoromanice mar, Italiane melo 'malus' et mela 'mala'. In alias linguas Romanicas varia nomina recepta sunt, Francogallice pomme a verbo Latino pomum, Hispanice manzana et Lusitanice maçã a nomine varietatis Latino "matiana", de quo vide infra.
Linguae Indoeuropaeae quae in Europa media et septentrionali adhibentur aliud huius fructus nomen habent, exempli gratia Hibernice ubull, Cambrice afal, unde nomen insulae mythicae Avalon; Gothice apel, Anglice apple, Theodisce apfel; Lituanice obuolas; Slavonice jablŭko, Serbice jabuka. Nomen Abellae, urbis Campanae, eandem originem indicare censetur, quod urbs olim malis celebrata est.[1] Nec malum neque abella e lingua Protoindoeuropaea oriri censetur.
Archaeologia et historia
[recensere | fontem recensere]Mala silvestria a populis Neolithicis Europam et Asiam habitantibus lecta et siccata esse satis constat. Mala enim dimidiata sive in frusta dissecta reperta sunt ab archaeologis in Helvetia, Polonia, Hungaria et alibi; talia mala in duas partes secta et lino coniuncta in sepulcro reperta sunt prope Ur, urbem Mesopotamiae, millennio III a.C.n. exeunte deposita. Arbores etiam hodie in silvis crescunt quae seriei specierum attribui possunt a M. sylvestri Europae usque ad M. mandschuricam Siberiae. Sunt qui pomis silvestribus, parvis, suco acido sed et dulci, utantur ad confecturam et pomacium faciendas.
Cum origo varietatum domesticatarum multos annos incerta esset (quippe quae minime per semina, semper surculis insertis propagentur), quidam in Anatolia orientali, alii in Asia Media sedem variationis quaerebant. Nuper repertum est originem esse speciem "Malus sieversii" cuius arbores, pomis valde magnis nitidisque oneratae, in Casachia et Serica occidentali gignuntur. Methodus inserendi primum a Theophrasto anno fere 310 a.C.n. explicata est,[2] sed iam antea cantor Odysseae "malos fructu nitido" una cum piros, ficos et olivas in horto crescentes descripserat.[3] Multae varietates Romanis cognitae erant, inter quas matianum, orbiculatum, musteum.[4]
De malis in mythologia et religione
[recensere | fontem recensere]Ex memoria Graeca
[recensere | fontem recensere]- Hesperides filiae aut Noctis teste Hesiodo aut Iovis Themidisque in horto suo malum custodire dicebantur, in qua poma aurea crescerent. Qua arbore Iunonem, cum nuptiae eius celebrarentur, a Gaea esse donatam.
- Pomorum horum tria Thebas ut reportaret, Herculis laborem undecimum fuisse narrant.
- Tum Hippomenem adulescentem nobilissimum tria ex malis Hesperidum a Venere accepisse fama est, quibus in certamine post se coniectis Atalantam cursu velocissimo insequentem impediret, ut victam in matrimonium duceret.
- Cum Pelei Thetidisque nuptiae celebrarentur, Discordia dea vocata non esse traditur. Quamobrem malum aureum ab ea deabus proiectum esse, quod formosissima acciperet. Paride autem filio Priami iudice, qui armenta in monte Ida pasceret, malum illud Veneri concessam esse, cum iuveni uxorem omnium pulcherrimam promisisset. Ideo Helenam uxorem Menelai a Paride Troiam abduci potuisse. Quem raptum Graecorum reges ad bellum cum Troianis gerendum commovisse.
- Acontium denique iuvenem Cydippam puellam amoris abstinentissimam sibi obligavisse fabula est, cum malo eam donaret his verbis inscripto: Per Venerem Acontio nubere iuro.
Ex memoria Iudaea et Christiana
[recensere | fontem recensere]- Arborem illam a Deo creatore interdictam, quae in medio paradiso posita esset, malum fuisse putant homines. Quod quidem Eva et Adam protoparentes pomum illius arboris instigatore Satana consumpsissent (qui futuros esse sicut deos affirmavisset scientes bonum et malum, quocumque die ex illa comedissent), peccatum fuisse primordialem asserunt et Iudaei et Christiani.
E fabulis gentium Europearum
[recensere | fontem recensere]- Blancanivem filiam regis quandam trans septem montes apud septem nanos habitantem malum a noverca venefica oblatum cum gustaret quasi mortuam esse narrant, donec sarcophagus eius vitreus a filio regis amore commoto avectus tam vehementer concuteretur, ut frustulo mali e faucibus suis eiecto puella experrecta in matrimonium duci posset.
Adagia
[recensere | fontem recensere]- Ab ovo usque ad mala. (Horatii, Sermonum I, 3, vi–vii)
- Hesperidum mala donare.
- Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. (Biblia Vulgata Latina, Liber Proverbiorum, 25:11)
- Mali mala malo mala contulit omnia mundo. (lusus verborum)
- Malo malo malo | Totum percurrere pontum | Quam mandere | Mala malis mala malis. (lusus verborum)
- Malum Herculis.
- Malum unum cottidie consumptum medicum repulsat.
Cultivarietates
[recensere | fontem recensere]- Varietates crebrissime venundatae in Unione Europaea, desideratissimae in Civitatibus Foederatis[5]
Varietas | Parentes | Origo | Sapor | % in Europa | Ordo in CFA[6] |
---|---|---|---|---|---|
Braeburn | incertum | 1953 Nova Zelandia | valde aromatica | 3% | + |
Cripps Pink vel Pink Lady | Lady Williams × Golden Delicious | 1973 Australia | 2% | + | |
Elstar | Golden Delicious × Ingrid Marie | 1972 Nederlandia | aromatica, sucosa, acidula | 3% | |
Fuji | Ralls Janet × Red Delicious | 1939 Iaponia | dulcissima | 3% | 3 |
Gala | Kidd's Orange Red × Golden Delicious | 1960 Nova Zelandia | dulcis | 11% | 1 |
Gloster | Glockenapfel × Richared Delicious | 1951 Germania | dulcis, subacida | 2% | |
Golden Delicious | incertum | 1890 CFA | dulcis | 21% | 6 |
Granny Smith | incertum | 1868 Australia | acidior | 3% | 4 |
Honeycrisp | Keepsake × MN1627 | 1974 CFA | dulcis, acida | 5 | |
Idared | Jonathan × Wagener | 1942 CFA | acida | 9% | + |
Jonagold et Jonagored | Golden Delicious × Jonathan | 1968 CFA | dulcis, acida, aromatica | 9% | + |
Jonathan | incertum | 1826 CFA | dulcamara | 1% | + |
Ligol | Golden Delicious × Linda | 1974? Polonia | 3% | ||
McIntosh | incertum | 1811 Canada | acida | + | |
Red Delicious | incertum | 1870 CFA | sucosa, dulcis, mitis | 5% | 2 |
Šampion | Golden Delicious × Cox's Orange Pippin | 1960 Cechia | 4% |
- Pinacotheca cultivarietatum desideratissimarum
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vergilius (Aen. 7.740) Abellam "maliferam" laudat.
- ↑ Theophrastus, Historia plantarum 2.5.3, 3.11.5, 4.13.2, etc.
- ↑ Odyssea 7.115–116.
- ↑ Plinius, Naturalis historia 15.49–52 etc.
- ↑ Fontes enumerationis: "Apple dashboard" (Commissio Europaea); Produce Retailer; "U.S. Apple Crop Facts" apud PickYourOwn; "A Handy Guide to the Most Popular Apple Varieties and Their Uses" apud The Daily Meal; "Top Ten Most Popular American Apples"
- ↑ "+" = "inter 7 et 12 ordinanda"
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Valor nutritivus per 100 g | |
---|---|
Vis nutritivus | 218 kJ |
Carbohydrata | 13.81 g |
Sacchara | 10.39 |
Fibrum | 2.4 g |
Pingue | 0.17 g |
Proteinum | 0.26 g |
Aqua | 85.56 g |
Vitaminum A equiv. | 3 μg (0%) |
- beta-carotenum | 27 μg (0%) |
- luteinum | 29 μg |
Thiaminum | 0.017 mg (1%) |
Riboflavinum | 0.026 mg (2%) |
Niacinum | 0.091 mg (1%) |
Acidum pantothenicum | 0.061 mg (1%) |
Vitaminum B6 | 0.041 mg (3%) |
Folatum | 3 μg (1%) |
Vitaminum C | 4.6 mg (8%) |
Vitaminum E | 0.18 mg (1%) |
Vitaminum K | 2.2 μg (2%) |
Calcium | 6 mg (1%) |
Ferrum | 0.12 mg (1%) |
Magnesium | 5 mg (1%) |
Manganum | 0.035 mg (2%) |
Phosphorus | 11 mg (2%) |
Kalium | 107 mg (2%) |
Natrium | 1 mg (0%) |
Zincum | 0.04 mg (0%) |
Fluorida | 3.3 µg |
Link to USDA Database entry. Valores per centum secundum normas CFA Fons: USDA Nutrient Database |
- Fontes antiquiores
- 1561 : Conradus Gesnerus, "De hortis Germaniae" in Valerius Cordus, Annotationes in Dioscoridis ... [etc.] f. 267a
- 1597 : John Gerard, The Herball, or generall historie of plantes. Londinii: John Norton pp. 1272-1278 "the apple tree"
- 1629 : Ioannes Parkinsonus, Paradisi in sole paradisus terrestris pp. 586-589
- Lexicographica
- "5.72 Apple" in Carl Darling Buck, A Dictionary of Selected Synonyms in the Principal Indo-European Languages (Sicagi: University of Chicago Press, 1949. ISBN 9780226079370. Textus) pp. 375-376
- Bibliographica
- E. A. Bunyard, A guide to the literature of pomology. Londinii, 1915 Textus apud archive.org
- De origine et genetica
- Amandine Cornille et al., "The domestication and evolutionary ecology of apples" in Trends in Genetics vol. 30 (2014) pp. 57-65 alibi[nexus deficit]
- Amandine Cornille et al., "New Insight into the History of Domesticated Apple: Secondary Contribution of the European Wild Apple to the Genome of Cultivated Varieties" in PLOS Genetics (10 Maii 2012)
- Barrie Juniper, "The birth of the modern apple" in Petits propos culinaires no. 66 (2001) pp. 49-54
- Barrie Juniper, David J. Mabberley, The Story of the Apple. Imber Press, 2006
- Matthew Ordidge et al., "Genetic analysis of a major international collection of cultivated apple varieties reveals previously unknown historic heteroploid and inbred relationships" in PLOS One (12 Septembris 2018)
- Young-Ho Ha, Seung-Hwan Oh, Soo-Rang Lee, "Genetic Admixture in the Population of Wild Apple (Malus sieversii) from the Tien Shan Mountains, Kazakhstan" in Genes vol. 12 (2021) no. 104
- "Apple: Malus pumila" in Daniel Zohary, Maria Hopf, Domestication of Plants in the Old World: the origin and spread of cultivated plants in West Asia, Europe and the Nile Valley. 3a ed. (Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 9780198503569) pp. 171-175
- De historia
- M. K. Brazda, Zur Bedeutung des Apfels in der antiken Kultur. Bonnae, 1977
- "Apple" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) pp. 19-20
- A. R. Littlewood, "The symbolism of the apple in Byzantine literature" in Jahrbuch für österreichische Byzantinistik vol. 23 (1974) pp. 33-59.
- A. R. Littlewood, "The symbolism of the apple in Greek and Roman literature" in Harvard studies in classical philology vol. 72 (1967 pp. 147-181.
- F. Olck, "Apfel" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
- De cultu
- E. A. Bunyard, A handbook of hardy fruits more commonly grown in Great Britain. Vol. 1: Apples and pears. Londinii, 1920 Textus apud archive.org
- F. Jahn, E. Lucas, J. G. C. Oberdieck, Illustrirtes Handbuch der Obstkunde. Vol. 4: Äpfel. Ravensburg: Dorn, 1865 (Textus apud Google Books)
- T. A. Knight, A Treatise on the Culture of the Apple & Pear: and on the manufacture of cider & perry. Ludlow: H. Procter, 1801 Textus apud archive.org
- George Lindley; Michael Floy, ed., A guide to the orchard and fruit garden: or, An account of the most valuable fruits cultivated in Great Britain (Novi Eboraci: Collins & Hannay, 1833) pp. 75-90 Textus apud google books
- De cultivarietatibus
- John Bultitude, Apples: a guide to the identification of international varieties. Londinii: Macmillan, 1983
- E. A. Bunyard, An index to illustrations of apples. Londinii, 1911 Textus apud archive.org
- William Coxe, A view of the cultivation of fruit trees, and the management of orchards and cider; with accurate descriptions of the most estimable varieties of native and foreign apples, pears, peaches, plums, and cherries, cultivated in the middle states of America: illustrated by cuts of two hundred kinds of fruits of the natural size. Philadelphiae: M. Carey, 1817 Textus apud archive.org
- Robert Hogg, Henry Graves Bull, The apple and pear as vintage fruits. Herefordiae, 1886 Textus apud archive.org
- Robert Hogg, Henry Graves Bull, The Herefordshire Pomona. Herefordiae, 1878-1885 De hoc opere
- Kirk Johnson, "Hunting Down the Lost Apples of the Pacific Northwest" in New York Times (29 Maii 2017)
- T. A. Knight, A Treatise on the Culture of the Apple and Pear and on the manufacture of cider and perry. Ludlow: H. Procter, 1797 (Textus apud Google Books) Editio 1801 apud archive.org
- T. A. Knight, Pomona Herefordiensis. Londinii: Agricultural Society of Herefordshire, 1811 Textus apud Gallica Editio interretialis apud comitatum Herefordiensem
- Jean Mayer, Pomona Franconica. Vol. 3: Pommes = Die Äpfel. Norimbergae: Winterschmidt, 1801. (Textus apud Google Books)
- Joan Morgan, "In Praise of Older Apples" in Petits propos culinaires no. 20 (1985) pp. 7-16
- Joan Morgan, Alison Richards, The Book of Apples. Londinii: Ebury Press, 1993 (Nova ed., titulo The New Book of Apples, 2003)
- De re diaetetica
- Birgit Wassermann, Henry Müller, Gabriele Berg, "An Apple a Day: Which Bacteria Do We Eat With Organic and Conventional Apples?" in Frontiers in Microbiology (24 Iulii 2019)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad mala spectant. |
- Series varietatum
- Les Croqueurs de Pommes (societas Francica)
- K. Kris Hirst, "Domestication History of the Apple" (3 Ianuarii 2018) apud ThoughtCo