Golden Delicious

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Malum cultivarietatis Golden Delicious

Golden Delicious est cultivarietas malorum domesticarum speciei Mali pumilae (quae praesertim e specie sylvestri M. sieversii provenisse censetur). Arbor Golden Delicious in comitatu Clay[en] Virginiae Occidentalis anno fere 1890 primum evoluta est, cultore A. H. Mullins. In Angliam anno 1926 ab Eduardo Bunyard introducta est. Inter mala in Unione Europaea emptoribus desideratissima nostris diebus locum primum, in Civitatibus Foederatis Americae locum sextum tenet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cheryl R. Hampson, Henk Kemp, "Characteristics of Important Commercial Apple Cultivars" in D. C. Ferree, I. J. Warrington, edd., Apples. Botany, Production and Uses (CABI Publishing, 2003) pp. 64-66
  • Joan Morgan, Alison Richards, The Book of Apples (Londinii: Ebury Press, 1993) pp. 212-213

Nexus externi[recensere | fontem recensere]