Idared

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Malum cultivarietatis Idared

Idared est cultivarietas malorum domesticarum speciei Mali pumilae (quae praesertim e specie sylvestri M. sieversii provenisse censetur). Arbor Idared Moscow in oppido Idahi anno 1942 primum evoluta est, cultore Leif Verner apud stationem experimentorum agronomorum Idahensem. Ex hybridizatione varietatum Jonared et Wagener orta est. Inter mala in Unione Europaea emptoribus nostris diebus desideratissima locum tertium tenet; etiam in Civitatibus Foederatis Americae inter desideratiora enumeratur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joan Morgan, Alison Richards, The Book of Apples (Londinii: Ebury Press, 1993) p. 220

Nexus externi[recensere | fontem recensere]