Acontius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cydippe malum spectat (Pauli Bor[ru] pictura)

Acontius (Graece Ἀκόντιος) est persona fabulae Graecae, quam Callimachus in Aetiis[1] et Ovidius in Heroidibus narraverunt.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Acontius ex Iulide urbe Cea e gente Minois Cydippem Naxiam in festo Dianae in Delo insula celebrato vidit et amavit. Noverat, ut iusiurandum in templo Dianae factum falli non posset, et malum ad pedes Cydippae iecit, quo inscriptum erat: per Dianae templum iuro se Acontio nuptum iri. Cydippe malum sustulit et inscriptionem legit. Quotiens Cydippae nuptiae paratae erant, totiens Diana morbum ei miserat, donec pater eius oraculum Apollinis rogavit; Apollo de iusiurando et de Acontio rettulit, quem pater Cydippae invenit et filiam ei dedit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Frg. 67 Pfeiffer.

Fontes[recensere | fontem recensere]