Vitaminum C
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Natura chemica | |
---|---|
Formula chemica | C 6H 8O 6 |
Massa molaris | 176.124 g/mol |
PubChem | 54670067 |
DrugBank | DB00126 |
Natura pharmacologica | |
Codex ATC | A11G |
Excretio | renibus |
Ad usum therapeuticum | |
Applicatio | per os, i.m., i.v. |
Vitaminum C, sive acidum ascorbicum, est vitaminum in variis cibis inventum et pro supplemento dietetico venditum. Adhibetur ad scorbutum prohibendum et tractandum.
Substantia est crystallina cum functionibus sytematis immunitatis et effectibus antioxydativis. Generatio nonnullorum neurotransmissorum vitaminum C requirunt. Nomen acidi ascorbici de effectibus contra scorbutum derivatur.
Metabolismo nonnullorum vertebratorum synthesis completa vitamini C inest, quia ubi enzymum L-gulonolactoni oxidasis generatur. In hominibus gulonolactoni oxidasis tantum versio mutata et laesa (pseudogenum chromosomate 8) extat. Insecta et invertebrata quoque vitaminum C generare non possunt.
Anno 1937 Albertus Szent-Györgyi Praemium Nobelianum Medicinae "inventionum una cum processu combustionis biologico quod attinet ad vitaminum C et catalysis acidi fumarici" accepit.
Vitaminum C in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium receptum est.
Inopia vitamini C morbum scorbuti perficit. Nimis consumptio autem vitamini C morbum nephropathiae acido oxalato cum insufficientia renali perficere potest[1].
Natura vitamini C
[recensere | fontem recensere]Natura chemica
[recensere | fontem recensere]Nomen chemicum vitamini C sive acidi ascorbici est (5R)-5-[(1S)-1,2-di-hydroxy-aethyl]-3,4-di-hydroxy-5-hydro-furano-2-onum. Omnino de L-enatiomero dicitur, si quando de acido ascorbico (forma reducta) scribatur.
Natura biochemica
[recensere | fontem recensere]Spectant munera vitamini C ad duas enzymorum classis:
- hydroxylases cuprum continentes (exemplum: dopamini ß-hydroxylasis)
- hydroxylases 2-oxoglutarato nexae ferrum continentes (exemplum: enzyma synthesis collageni)
Hydroxylasis
[recensere | fontem recensere]Hydroxylasis est quicquid enzymum gregem chemicum hydroxyli (-OH) in compositum organicum introducens. Ita in polypeptidis quae collagenum componunt acidum ascorbicum hydroxylum aminoacido prolino (vel rarius lysino) adnectit, unde hydroxyprolinum efficitur quod helices collageni inter se colligat[2].
Dopamini ß-hydroxylasis
[recensere | fontem recensere]Enzymum dopamini beta-hydroxylasis est pars synthesis noradrenalini et adrenalini.
Synthesis collageni
[recensere | fontem recensere]Hinc vitaminum C est coenzymum synthesis collageni, quo reactiones oxidoreductioni attinguntur. Praeterea vitamino C munera defensione radicitarum liberarum sunt.
Symptomata clinica inopiae (scorbutus)
[recensere | fontem recensere]Etiam temporibus hodiernis homines inopia vitamini C ostendunt[3].
- Indicia incerta sunt: Fatigatio, cibi fastidium, animus irritabilis, temperatura corporis aucta, contagiones generales frequentes, Petechiae (haemorrhagiae cutis parvae et disseminatae).
- In ore et cute inveniuntur: haemorrhagiae (petechiae), gingivitis (inflammatio), ecchymoses (haemaorrhagiae maculosae) sugillationes (diameter haemorrhagiae cutaneae usque ad 30 mm (ut nummus), damnum dentium
- Circum ossa: arthralgiae, myalgiae, tumescentia circum articulationum et ossium fragilitasque
- Symptomata inopiae progressivae: Symptomata psychiatrica[4], infectiones recurrentes, haemorrhagiae cerebri et cordis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lamarche J., Nair R., Peguero A., Courville C. (2011). "Vitamin C-induced oxalate nephropathy". International journal of nephropathy: 146927
- ↑ Pratt et Cornely, Biochimie, De Boeck, 2019 p.137.
- ↑ Montalto M., Porceddu E., Pero E., Lupascu A., Gallo A., De Simone C., Nucera E., Aruanno A., Giarretta I., Pola R., Landolfi R. (Oct 2021). "Scurvy: A Disease not to be Forgotten". Nutrition in clinical practice 36 (5): 1063-7 doi:10.1002/ncp.10616
- ↑ Chang C.-W., Chen M.-J., Wang T.-E., Chang W.-H., Lin C.-C., Liu C.-Y. title=Scurvy in a patient with depression (Mai 2007). Digestive diseases and sciences 52 (5): 1259-61 doi:10.1007/s10620-005-9018-8
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ilona Banga, Albert Szent-Györgyi, "The Large Scale Preparation of Ascorbic Acid from Hungarian Pepper (Capsicum annuum)" in Biochemical Journal vol. 28 (1934) pp. 1625-1628
- Joseph Louis Svirbely, Albert Szent-Györgyi, "The Chemical Nature of Vitamin C" pars i pars ii in Biochemical Journal vol. 26 (1932) pp. 865-870, vol. 27 (1933) pp. 279-285