Latinitas bona

Theophrastus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Theophrastus
Res apud Vicidata repertae:
Theophrastus: imago
Nativitas: 371 BCE; Eresus
Obitus: 287 BCE; Athenae
Patria: Athenae antiquae

Theophrastus, Graece Θεόφραστος (natus anno fere 371 a.C.n.; mortuus anno fere 287 a.C.n.) fuit philosophus, historista, botalista et scholarches Graecus, successor Aristotelis in Lyceo. A magistro ipso Aristotele θεόφραστος cognominatus est, "siquidem et Theophrastus divinitate loquendi nomen invenit" (Cicero, Orator 19); "nam in Theophrasto tam est eloquendi nitor ille divinus ut ex eo nomen quoquee traxisse dicatur" (Quintilianus, Institutio oratoria 11.1).

De vita[recensere | fontem recensere]

Statua recens Theophrasti, alterius Lycei scholarchae (Hortus Botanicus Panormitanus)
Historia plantarum: editio anni 1644

Nomine nativo Tyrtamus, patre Melanta fullone,[1] Eresi in insula Lesbo natus est.[2] Iuvenis Athenas petivit ubi discipulus fit ab initio Platonis, mox autem Aristotelis. Inter annos 347 et 344 a.C.n. cum Aristotele itinera faciens Assi et Stagirae degit. Aristotele ex Athenis anno fere 323 a.C.n. effugo atque mox in insula Euboea mortuo, Theophrastum opus a magistro relictum suscepisse liquet. Auctori multorum de rebus philosophicis scientificisque librorum successor, ipse libros etiam plures conscripsit, brevissimos autem cum longioribus intermixtos. Theophrastum iam vetulum lectica circumferri solitum; anno aetatis quinto et octogesimo mortuum;[3] pompam eius funebrem Athenienses omnes pedibus consecutos esse ait Diogenes Laertius.[4]

Athenaeus ex Hermippo "Theophrastum" refert "ad horam condictam in Peripaton ire solitum, corporis nitido et exacto cultu, illicque sedentem cum verba faceret, orationem sic instituere ut nullum gestum praetermitteret, nullam figuram corporis argumento convenientem. Itaque helluonem et gulosum cum aliquando imitaretur, exerta lingua labra circumlinxisse."[5] Uxorem nullam duxisse traditur. Diogenes Laërtius auctor est Nicomachum Aristotelis filium amasium Theophrasti fuisse, fonte non citato.[6] Epistulas inter se mittebant Theophrastus regesque Cassander et Ptolemaeus I.[7]

Inter discipulos Theophrasti enumerantur Menander comicus,[8] Erasistratus medicus,[9] Polystratus Atheniensis "Etruscus" cognominatus,[10] Lysimachus Attali regis parasitus,[11] Pompylus Theophrasti servus,[12] Lynceus Samius epistolographus amicusque eius Hippolochus et fortasse Duris Samius Lyncei frater.[13]

Inter contubernales, qui cum eo discipuli fuerunt Aristotelis, enumerare licet Neleus Scepsius infra memoratus[14] et Callisthenes, de cuius morte opus scripsit nobis non servatum Callisthenes sive de dolore. Aristoteles dixisse dicitur de Callisthene et Theophrasto "hunc freno, illum egere calcaribus" quod Theophrastus pro acumine ingenii cuncta facillime assequeretur, Callisthenes tardus esset ingenio.[15] Theophrastum cognovisse Alexandrum regem, celeberrimum Aristotelis discipulum, probabile est, indice triviali Hieronymum Rhodium in epistula quadam rettulisse e scripto vel colloquio Theophrasti Philippum et Olympiam subdubitavisse ne Alexander effeminatus et ad venerem impotens foret,[16] indice graviori scientificos expeditionis Alexandri participes res botanicas utilissimas repperisse quae in libris Theophrasti botanicis recitantur.[17]

De successione scholae et scholarcharum[recensere | fontem recensere]

De successionibus Lycei seu scholae Peripateticae res non easdem sed magna parte inter se congruentes narrant Diogenes Laertius, Aulus Gellius, Athenaeus, Strabo. Hic enim de bibliothecae Aristotelis fortuna disserit: Aristotelem libros suos scholamque suam Theophrasto, Theophrastum libros tam Aristotelis quam sui ipsius Neleo tradidisse, discipulo amborum, qui bibliothecam totam ad locum suum natalem Scepsin removit et posteris suis reliquit, hominibus indoctis, qui libros reclusos putrescere multos annos sinebant.[18] Athenaeus autem auctor est Neleum bibliothecam omnem regi Ptolemaeo Philadelpho vendidisse;[19] quae relatio minime cum historia Strabonis consonat, maxime autem cum asseveratione eiusdem, alio modo aegre accipienda, Aristotelem conlectionem et ordinem bibliothecarum regibus Aegyptiis docuisse.[20]

Diogenes Theophrastum adiuvante amico Demetrio Phalereo hortum adquisisse adseverat,[21] testamento Aristotelis citato quo de bibliotheca horto schola nihil scribitur. Diogenes testamentum deinde Theophrasti citat quo libros suos omnes Neleo, hortum autem amicis suis legat rite enumeratis "si philosophizare velint", videlicet Hipparcho, Neleo, Stratone, Callino, Demotimo, Demarato, Callisthene, Melantae, Pancreonte, Nicippo.[22] Athenaeus Theophrastum ad conventiculum (σύνοδον) philosophicum pecuniam legavisse refert.[23]

Duo testamenta a Diogene Laertio relata successiones scholarcharum non praescribunt, sed inter curatores familiae Aristotelis nominatur Theophrastus; inter curatores testamenti Theophrasti nominatur "Strato Lampsacenus Arcesilae filius" qui scholarcha post Theophrastum fuerit.[24]Aulus Gellius anecdoton tradit de Aristotelis morituri successione: sectatores huius oravisse ut ipse deligeret successorem: certantes duo praecipuos fuisse Theophrastum Lesbium et Menedemum Rhodium: Aristotelem vinum Lesbium Rhodiumque postulavisse, hocque primum degustavisse. "'Firmum' inquit 'hercle uinum et iucundum;' petit mox Lesbium, quo item degustato: 'utrumque' inquit 'bonum, sed ἡδίων ὁ Λέσβιος'" [scilicet 'Lesbium dulcius est']. "Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et uerecunde successorem illa uoce sibi ... delegisset."[25]

De operibus scriptis[recensere | fontem recensere]

Historia plantarum, 1549
Hodie servata
Deperdita

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.36 (textus Graecus)
  2. Strabo, Geographica 13.2.4 [618]
  3. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.41. Anno nono et nonagesimo etiam vivebat si praefatio Characterum fidem meret, sed spurium esse confitetur. Anno septimo et centesimo obiit secundum Eusebium.
  4. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.41, de lectica citatis tam Favorino quam Hermippo, qui rem ex Arcesilai Pitanaei epistulam ad Lacydem Cyrenensem sumpserit.
  5. Athenaeus, Deipnosophistae 21a
  6. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.38
  7. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.37
  8. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.36
  9. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.57
  10. Athenaeus, Deipnosophistae 607f
  11. Athenaeus, Deipnosophistae 252c
  12. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.36, 54
  13. Athenaeus, Deipnosophistae 337d, cf. 100e, 128a, 130d, sed de Duride ambiguitur: vide A. Dalby, "The Curriculum Vitae of Duris of Samos" in Classical Quarterly vol. 41 (1991) pp. 539-541
  14. Strabo, Geographica 13.1.54 [608-609]
  15. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.39
  16. Athenaeus, Deipnosophistae 435a
  17. Vide Hugo Bretzl, Botanische Forschungen des Alexanderzuges. Lipsiae: Teubner, 1903 Textus apud archive.org
  18. Strabo, Geographica 13.1.54 [608-609].
  19. Athenaeus, Deipnosophistae 3a
  20. Strabo, Geographica 13.1.54 [608].
  21. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.39
  22. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.11-16, 51-57
  23. Athenaeus, Deipnosophistae 186a
  24. Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.12, 57-58
  25. Aulus Gellius, Noctes Atticae 13.5

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum fere omnium
Editiones operum variorum
  • William W. Fortenbaugh, Robert W. Sharples, Michael G. Sollenberger, edd., Theophrastus of Eresus: On Sweat On Dizziness On Fatigue. Lugduni Batavorum: Brill, 2003. ISBN 90-04-12890-5
Bibliographica
  • Charles B. Schmitt, "Theophrastus" in P. O. Kristeller, ed., Catalogus Translationum et Commentariorum: Medieval and Renaissance Latin translations and commentaries vol. 2 (Vasingtoniae, 1971) pp. 239-322
De fontibus
  • William W. Fortenbaugh, Pamela M. Huby, Richard W. Sharples, Dimitri Gutas, edd., Theophrastus of Eresus: Sources for his life, writings, thought, and influence. 2 voll. Lugduni Batavorum: Brill, 1992
  • J. M. van Ophuijsen, M. van Raalte, Theophrastus. Reappraising the Sources. New Brunswick Novae Caesareae: Transaction, 1998 (Paginae selectae apud Google Books)
De vita
  • William W. Fortenbaugh, Pamela M. Huby, Anthony A. Long, edd., Theophrastus of Eresus: on his life and work. New Brunswick Novae Caesareae, 1985
  • Costas A. Thanos, "The Geography of Theophrastus' Life and of his Botanical Writings" in A. J. Karamanos, C. A. Thanos, edd., Biodiversity and natural heritage in the Aegean. Proceedings of the conference ‘Theophrastus 2000’ (Athenis, 2000?) pp. 23-45
  • Carolus Gottlob Zumpt, Über den Bestand der philosophischen Schulen in Athen und die Succession der Scholarchen. Berolini: Dümmler, 1843 Textus apud archive.org
De operibus
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Historia plantarum (Theophrastus)#Bibliographia
  • Edmond Barbotin, La théorie aristotélicienne de l'intellect d'àprès Théophraste. Lovanii, 1954
  • Innocentius M. Bochenski, La logique de Théophraste. Friburgiae, 1947
  • W. W. Fortenbaugh, R. W. Sharples, edd., Theophrastean Studies on Natural Science and metaphysics, Ethics, Religion and Rhetoric. New Brunswick Novae Caesareae: Transaction Books, 1988
  • Giancarlo Movia, Anima e intelletto: ricerche sulla psicologia peripatetica da Teofrasto a Cratippo. Patavii, 1968
  • Hans Poppelreuter, Zur Psychologie des Aristoteles, Theophrast, Strato. Lipsiae: Teubner, 1892 Textus apud archive.org
  • Gustav Senn, Die Entwicklung der biologischen Forschungsmethode in der Antike und ihre grundsätzliche Förderung durch Theophrast von Eresos. Aarau: Sauerländer, 1933 (Veröffentlichungen der Schweizerischen Gesellschaft für Geschichte der Medizin und der Naturwissenschaften. vol. 8a)
  • Stephen White, "Opuscula and Opera of Theophrastus" in W. Fortenbaugh, Georg Wöhrle, edd, On the Opuscula of Theophrastus (Stutgardiae: Steiner, 2002) p. 9 ff.
  • Arnaud Zucker, "Théophraste à mots découverts: sur les animaux qui mordent ou piquent selon Priscien" in Danièle Auger, Étienne Wolff, edd., Culture classique et christianisme. Mélanges offerts à Jean Bouffartigue (Lutetiae: Picard, 2008) pp. 331-340 CAIRN
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theophrastum spectant.