Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hortus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hortus ante monumentum Taj Mahal in India
Horti regii Palatii Casertae in Italia
Kaiyu-shiki, hortus Iaponicus ambulatorius
Hortus more Iaponico in Australia cultus

Hortus (-i, m.) - vel, ex multis consistentes, horti,[1] est locus, plerumque foris semperque saepto circumdatus, ad plantas excolendas, ostendendas, observandas reservatus, et alias formas naturae, aliquando etiam animalia. Hortus non solum ad metendas fruges instrui solet, sed etiam artificiosis, religiosis, salubribus rebus, et otio recreationique corporis animique inserviat. Multi hortos domesticos valde amant multumque temporis ibi degunt.

Notissimi mundi horti, secundum Antipatrem Sidonium, sunt Pensiles Semiramidis in antiquo regno Babylonico, inter Septem Mundi Miraculis numerati. Omnium autem notissimus hortus Eden putatur, paradisus, quem, secundum Librum Genesin, deus Iudaeorum hominibus primis creavit.

Qui hortum curat, hortulanus dicitur; olitor est, qui olera colit, topiarius autem, qui topiariam facit.

De historia[recensere | fontem recensere]

Hortorum silvaticorum cultus, systema productionis cibi in silva conditum, est veterrimum hortorum cultus genus.[2] Horti silvatici temporibus praehistoricis iuxta ripas silvosas et in umidis regionum tempestatum tropicarum pedemontiis orti sunt.

Inter familiaria hortorum genera sunt horti aromatici, horti aquatici, horti botanici, horti Iaponici, horti lapidei, horti verticales, horti Zen, paradisi.

De cura horti[recensere | fontem recensere]

In opere suo De agri cultura Cato officia patris familias descripsit, quae ad mores, necessitates, munera, ministeria et cetera spectant. Cura non solum ad plantas et sola valet, sed horto topiariae artes quoque et attentio et tempestas requiruntur, necnon instrumenta.

Terra[recensere | fontem recensere]

Textura soli ad magnitudinem granarum soli spectat.

Crystal128-up.svg Commentatio principalis: Tellus (terra)

Terra, in horto solum, est locus principalis, quo horti plantae crescunt. Cum necessitates plantarum sunt diversa, ita in topiaria respectum haberi oporteat. Praeterea plerisque solis diversa strata sunt, quae nominantur horizonta - hodie conservatio eorum momentum crescens habet. Pedogenesis ad soli generationem, typos solorum, spectat, at textura soli ad eius aspectum et structuram cum diametro granorum.

Topiarii instrumenta[recensere | fontem recensere]

Utiles topiarii instrumenta possunt esse: pabo, rutrum, rastrum, trulla, nasiterna, herbiseca.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allain, Yves-Marie, et Janine Christiany. 2006. L'Art des jardins en Europe. Lutetiae: Citadelles et Mazenod. (Francogallice)
  • Berger, Eva. 2008. "Die neuzeitliche Gartengestaltung faßt den Garten als erweiterte Wohnung auf." Die Gartenkunst 20 (1): 47–82. (Theodisce)
  • Boults, Elizabeth, et Chip Sullivan. 2010. Illustrated History of Landscape Design. John Wiley and Sons. ISBN 978-0-470-28933-4. (Anglice)
  • Carroll-Spillecke, Maureen, ed. 1995. Der Garten von der Antike zum Mittelalter. Kulturgeschichte der antiken Welt, 57. Ed. 2a. Moguntiaci: Von Zabern. ISBN 3-8053-1355-1. (Theodisce)
  • Conan, Michel. 1997. Dictionnaire historique de l'art des jardins. Hazan. (Francogallice)
  • Dochnahl, Friedrich Jakob. 1861. Bibliotheca Hortensis. Norimbergi. Bibliographia litterarum de hortis quae annis ab 1750 ad 1860 editae sunt.
  • Fairbairn, Neil. 2001. A brief history of gardening. Edwin Fotheringham pictor. Emmai Pennsylvaniae: Rodale. ISBN 0875968635. (Anglice)
  • Ficat Charles, ed. 1999. Histoires de jardins, textes réunis. Lutetiae: Sortilèges. ISBN 2-251-49133-3. (Francogallice) Anthologia textuum a Zola, Hugo, Baudelaire, Huysmans, Russavio, Verlaine, Flaubert, et aliis de hortis scriptorum.
  • Grimaud, Renee. 2017. La Roseraie de Joséphine et autres jardins merveilleux de l'Histoire. Editions Prisma. (Francogallice)
  • Harvey, John. 1972. Early gardening catalogues with complete reprints of lists and accounts of the 16th–19th centuries. Ciciestriae: Phillimore. (Anglice)
  • Harvey, John. 1981. Medieval gardens. Oregonia: Timber Press. (Anglice)
  • Hennebo, Dieter. (1962) 1987. Gärten des Mittelalters. Monaci et Turici. (Theodisce)
  • Jannsen, Walter. 1986. "Mittelalterliche Gartenkultur: Nahrung und Rekreation." Mensch und Umwelt im Mittelalter, ed. Bernd Herrmann, 224–43. Stutgardiae. (Theodisce)
  • Janssen, Walter, et Ulrich Willerding. 1998. "Gartenbau und Gartenpflanzen." Reallexikon der Germanischen Altertumskunde (RGA). Ed. 2a. Vol. 10, 449–462. Novi Eboraci et Berolini: Walter de Gruyter. ISBN 3-11-015102-2. (Theodisce)
  • McConnell, Douglas John. 1992. The forest-garden farms of Kandy, Sri Lanka. ISBN 9789251028988. (Anglice) Google Books.
  • McConnell, Douglas John. 2003. The Forest Farms of Kandy: And Other Gardens of Complete Design. ISBN 9780754609582. (Anglice) Google Books.
  • Nitschke, Günter. 2007. Japanese Gardens: Right Angle and Natural Form Coloniae: Taschen Benedikt. ISBN 978-3-8228-3033-8. (Anglice)
  • Panzini, Franco. 1993. Per i piaceri del popolo: L'evoluzione del giardino pubblico in Europa dalle origini al XX secolo. Bononiae: Zanichelli Editore. (Italiane)
  • Sarkowicz, Hans. 2001. Die Geschichte der Gärten und Parks. Francofurti et Lipsiae: Insel Verlag. ISBN 3-458-34423-3. (Theodisce)
  • Segura Munguía, Santiago. 2005. Los jardines en la Antigüedad, ed. Javier Torres Ripa. Premio Nacional al Mejor Libro Universitario de 2005, categoría mejor monografía. Bilbai: Universidad de Deusto. Departamento de Publicaciones. ISBN 978-84-7485-977-5. (Hispanice)
  • Teichert, Wolfgang. 1986. Gärten: Paradiesische Kulturen. Stutgardiae. (Theodisce)
  • Thacker, Christopher. 1979. The History of Gardens Berkeleiae: University Of California Press, ISBN-13: 978-0520037366. (Anglice)
  • Turner, Tom. 2005. Garden history: philosophy and design 2000 BC–2000 AD. Novi Eboraci: Spon Press. ISBN 0-415-31748-7. (Anglice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. - "Hortus, i, m. . . . : 1.I a garden, a pleasure - garden, fruit - garden, kitchen - garden, vineyard . . . ; horti Epicuri . . . horti Caesaris, Agrippinae, Domitiae, etc., at Rome . . .": Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus.
  2. McConnell 2003: 1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad hortum spectant (Garden, Gardens).