Jump to content

Amor

E Vicipaedia

Scientia huius commentarii est dubia, prava, parumve descripta.

Corrige et amplifica si potes.

Vide etiam paginam discretivam: Amor (discretiva).
Romeus et Iulietta, amantes archetypici, a Francisco Dicksee picti.
Corda picta: signum amoris.
Cygni, imago amoris populo late vulgata.
David Ionathanque: "La Somme le Roy," 1290.
"Ubi est amor?" Graphitum in Timora Orientali.

Amor (-is, m.) pervarios affectus animi statusque mentis affirmativos aliquandoque acrissimos comprehendit, quibus homo ad hominis alterius vel aliarum rerum desiderium commovetur, inter quos elatissima virtus vel bona consuetudo, profundissima affectio inter personas, voluptasque simplicissima.[1][2]

Inter Graecos antiquos, amor familiaris (storge), amor amica vel platonica (philia), amor romantica (eros), amor sui (philautia), amor hostium (xenia), et amor divinus vel sacer (agape) erant notiones magni momenti.

Inter Romanos antiquos, amor morbus humanus aliquando habebatur, cum amore vehementer adfecti neque somni capaces neque ciborum cupidi esse soleant. Veteres Amorem putabant esse deum, filium Veneris. Fama fuit Amorem sagittis homines percutere, ut cupidine afficerentur. Neque vero in homines solos Amorem potestatem exercere, sed deos et quidem ipsum Iovem ab eo superari posse affirmatur.

Amores etiam carminum genus appellatur, cuius generis exempla praecipua sunt opera Tibulli, Propertii, Ovidii.

Descriptio atque typologia

[recensere | fontem recensere]

Amor duas entitates impellit, aut saltem unitatem duplicem (amorem sui). Amor est coniunctio duorum ad tertium. Notio amoris gradatim transit per amorem sui, gustum, ludum, adfectum, actus, cupidinem, fraternitatem, amicitiam, pietatem, caritatem, cupiditatem, sanctitatem, sacrificium.

  • Amor sui in detrimentum ceterorum odium vocatur. Exemplum in fabulis est diabolus.
  • Amor suorum armorumque in detrimento aliorum nuncupatur bellum. Exemplum est Hitler.
  • Amor sui in ignorantia aliorum nominatur amor proprius. Figura est Narcissus.
  • Amor sui ad perdurandum appellatur conservationis instinctus. Est conditio aliorum amorum.

Amor et gustus

[recensere | fontem recensere]
  • Amor alterius rei (cibi, pecuniae, bonorum) ut omnino fiat meum vocatur gustus. Figura est Harpago aut gulosus.
  • Amor videndi aut spectaculorum vocatur curiositas.
  • Amor sapientiae ad bonum commune vocatur philosophia. Exemplum est Socrates.

Amor et cupiditas (Graece: manía)

[recensere | fontem recensere]

Amor unius in detrimento aliorum vocatur cupiditas aut invidia. Saepe nocet mulieri amatae aut viro amato ne hic alis sit. Exemplum est Othellus.

Amor et cupido (Graece: érōs)

[recensere | fontem recensere]
  • Amor utriusque sexus ad habendam voluptatem vocatur cupido. Exemplum est Romeus et Iulia.
  • Post studii primum tempus, hic amor variat ad amicitiam aut caritatem. Exemplum est Philemo Baucisque.
  • Amor utriusque sexus sine coitu appellatur Neolatine amor romanticus aut Platonicus. Saepe variat ad amicitiam.
  • Amor utrius sexus ad habendam progeniem vocatur procreatio. Exemplum in fabula est Cineritula quae nubit et habet multos liberos. Plerumque ab his non differt.
  • Amor eiusdem sexus in commodum utriusque vocatur homosexualitas.
  • Amor altero dissentiente est stuprum. Exemplum est Virginia.

Amor et ludus

[recensere | fontem recensere]

Amor gratia amoris habet exempla. Sanctus Augustinus ante conversionem "Amabam, inquit, amare."

Amor et adfectus (Graece: storgê)

[recensere | fontem recensere]

Amor et actus (Graece: prágma)

[recensere | fontem recensere]

Amor utriusque in beneficio et detrimento amborum in vita quotidiana est communissimus. Amor agendo saepe ducit ad matrimonium aut vitam coniugalem.

Amor et amicitia (Graece: philía)

[recensere | fontem recensere]

Amor alterius in commodum amborum vocatur amicitia. Exemplum est David et Ionathan. Proximitas gustuum amicitiam adiuvat. Signum amicitiae est amplexus inter amicos.

  • Amor multorum in beneficio plurium vocatur societas. Exempli gratia, in evangeliis, tradunt discipulos alterutrumque amare.

Amor et fraternitas

[recensere | fontem recensere]

Amor aequorum inter se vocatur fraternitas. Figura est Equites Mensae Rotundae.

Amor et caritas (Graece: agapê)

[recensere | fontem recensere]

Amor orbus commodo proprio vocatur caritas. Exemplum est Sanctus Franciscus.

Amor et pietas

[recensere | fontem recensere]

Amor notionum abstractarum, patriae, deorum, hominum mortuorum, in commodum commune vocatur pietas; figura est Aeneas. Saepe amor notionum abstractarum abscondit odium aliorum et amorem belli. Exempli gratia, Didonem fugit Aeneas ut bellum gereret in Latio.

Fides Romanorum

[recensere | fontem recensere]

Erat Amor filius Veneris et Martis, imaginabatur quam puer vel iuvenis, qui sagittis amorem inevitabilem incendit atque omnia vincit.

Fides Christianorum

[recensere | fontem recensere]

Amor et sanctitas

[recensere | fontem recensere]

Amor sui, deorum (aut Dei), et omnium in moribus Christianis sanctitas appellatur. Exempla sunt Sanctus Vincentius a Paulo et Mahatma Gandhi

Amor et sacrificium

[recensere | fontem recensere]

Occultum verbum

[recensere | fontem recensere]

Amor etiam occultum verbum Romae urbis est. Putabatur ab antiquis mentionem occulti verbi urbem Romam delere. Nemo igitur scire verbum poterat praeter pontifices.

Ita quoniam Venus, dea amoris, genuit fundatorem Romani generis appellatum Aeneas.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bayer, A. 2008. Art and love in Renaissance Italy. Novi Eboraci: The Metropolitan Museum of Art. Exhibitio.
  • Chadwick, Henry. 1998. Saint Augustine Confessions. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0192833723.
  • Fisher, Helen. Why We Love: The Nature and Chemistry of Romantic Love. Novi Eboraci: Owl Books, Henry Holt and Company. ISBN 0805069135.
  • Giles, James. 1994. A theory of love and sexual desire. Journal for the Theory of Social Behaviour 24: 339–57. doi:10.1111/j.1468-5914.1994.tb00259.x.
  • Kierkegaard, Søren. 2009. Works of Love. Novi Eboraci: Harper Perennial Modern Classics. ISBN 978-0-06-171327-9.
  • Oord, Thomas Jay. 2010. Defining Love: A Philosophical, Scientific, and Theological Engagement. Grand Rapids Michiganiae: Brazos.
  • Singer, Irving. 1966, 1984. The Nature of Love. Vol. 1 iterum impressum et posterioria volumina. Sicagi: University of Chicago Press et Random House. ISBN 0-226-76094-4.
  • Sternberg, R. J. 1986. A triangular theory of love. Psychological Review 93: 119–35. doi:10.1037/0033-295X.93.2.119.
  • Sternberg, R. J. 1987. Liking versus loving: A comparative evaluation of theories. Psychological Bulletin 102: 331–45. doi:10.1037/0033-2909.102.3.331.
  • Tennov, Dorothy. 1979. Love and Limerence: The Experience of Being in Love. Novi Eboraci: Stein and Day. ISBN 0-812-86134-5.
  • Wood, Samuel E., Ellen Wood, et Denise Boyd. 2005. The World of Psychology. Ed. quinta. LondiniiL Pearson Education. ISBN 0205358683.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad amorem spectant.