Eugenius Nicolicea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Eugenius Nicolicea
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Iunii 1956; Traian
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, Minister-delegate for the relation with Parliament, member of the Chamber of Deputies of Romania, member of the Chamber of Deputies of Romania
Munus: Politicus

Eugenius (Dacoromanice Eugen) Nicolicea (natus die 6 Iunii 1956 in vico Traian in Olt circulo) machinator ac vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Nicolicea et electrotechnicae et iurisprudentiae studebat atque ab anno 1982 in navaliis Drobetae atque ab anno 1983 Bucarestae in firma operam dedit, quae fiscos producit. Anno 1990/91 praefectus urbis vicarius Drobetae erat et deinde pro societate chemica INTERSTAR SRL laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1992 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Ad annum 2009 sodalis factionis PSD fuit, anno 2010 ad factionem novam UNPR accessit. Die 15 Decembris 2014]] Victor Ponta praeses ministrorum eum administrum pro relationibus cum parlamentum fecit[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]