Mariana Câmpeanu

E Vicipaedia
Mariana Câmpeanu

Mariana Câmpeanu (nata die 1 Maii 1948 in Balaci in circulo Teleorman) oeconoma et rei publicae perita Dacoromanica est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Marito nupsit atque duos liberos habet.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1968 - 1971 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae statisticae studebat. Deinde ad annum 1973 statistica circuli Ilfov operam dedit. Deinde ad annum 1984 apud Directionem Statisticam Bucarestae operam dedit, eodem anno doctor promota est et director huius magistratus facta est. Annis 1998 - 2001 fuit director generalis magistratus statistici circuli Ilfov, ubi ad annum 2007 director fisci emeritorum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Câmpeanu, quae ab anno 1997 sodalis factionis PN-L est, die 25 Septembris 2008 primo ministra laboris et familiarum in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu nominata est[1]. A die 22 Decembris 2010 praeterea legata ad Cameram Legatorum est. Die 7 Maii 2012 a primo ministro Victore Ponta iterum administra laboris nominata est et ad diem 5 Martii 2014 mansit, ubi propter crimina corruptionis allata a magistratu se recessit[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]