Iulius Winkler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iulius Winkler

Iulius (Dacoromanice Iuliu) Winkler (natus die 14 Martii 1964 Hunnopolis) machinator et vir publicus Dacoromanicus e gente Hungarica est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Winkler apud universitates Petroșaniensem oeconomiae et Polytevhnicam Timisvariensem electrotechnicae studebat et machinator factus est. Ad annum 1999 machinator in variis societatibus commercialibus operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Winkler, sodalis factionis Hungarorum (UDMR) anno 2000 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2004 mansit. A die 29 Decembris 2004 ad usque 5 Aprilis 2007 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister delegatus commercii fuit et deinde brevi tempore secretarius statalis in ministerio parvarum et mediarum firmarum. Die 30 Iulii 2007 minister communicationis et societatis informaticae Romaniae in eodem consilio ministrorum fuit. Die 25 Novembris eiusdem anni legatus ad Parlamentum Europaeum electus est et annis 2009 et 2014 iterum creatus est[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem duxit atque filium habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici