Sorin Pantiș

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sorin Pantiș (natus die 15 Novembris 1960 in Reșița in Caraş-Severin circulo) vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Pantiș apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat et anno 1983 doctor promotus est. Deinde ad annum 1992 pro societatibus commercialibus operam dedit. Post cuuriculum honoris corruptionis accusatus est[1] et die 17 Octobris 2014 ad annos septem carceris damnatus est[2][3].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Pantiș, politicus liberalis et ad tempus sodalis Factionis Nationalis Liberalis (PN-L), anno 1992 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2000 mansit. A die 17 Aprilis 1998 ad usque 16 Decembris eiusdem anni minister communicationis in consilio ministrorum Victoris Ciorbea erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici