Timisvaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Timisvaria circa annum 1914

Timisvaria (Dacoromanice Timișoara, Hungarice Temesvár, Theodisce Temeschburg) est urbs Romaniae cum 319 milibus incolarum et simul caput districtus Timiş. Situs est ad fluvium Begam qui in Tisiam influit et ad canalem Begae in planitie Banatus.

Conspectus et videnda[recensere | fontem recensere]

Urbs pulchre consistit in nucleo historico a quattuor proastiis circumdata. Quas peripherias viridaria quaterna porro separant. Centrum oeconomicum est et inter Dacoromaniae metropoleis numeratur. Hic conficiebantur et conficiuntur textilia, machinae, apparatus electronicae et res ad chemiam spectantes. Anno 1962 unversitas studiorum patefiebat et postea Institutum polytechnicum. Res apectabiliores sunt e.g. castellum saeculi XIV (cum mutationibus usque saeculum XIX affectis), museum historiae regionalis, demarchia, ecclesia cathedralis orthodoxa Serbica et columna SS Trinitatis baroca in platea ante basilicam.

Historia[recensere | fontem recensere]

Timisvaria populis et gentibus adhuc migrantibus oppidum munitum erat. Saeculo autem XIV reges Hungariae eadem aulam suam posuerunt antequam saeculo Turcae victores astu expugarent. Eugenius Franciscus (princeps Sabaudiensis) imperator victoriosus anno 1716 arcem manibus inimicis eripuit. Cum anno 1718 pax Požarevac facta esset, Timisvariae saecula dua aurea incohata sunt. Ab anno 1716 Timisvaria ad Austriam et ergo postea ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit. Anno 1919 post primum bellum mundanum facta est pars Romaniae.

Anno 1989 Timisvariae inceperunt res novae Dacoromanae quae in honoris despoliationem et poenam capitis Nicolai Ceaușescu praesidis duxerunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Timisvariam spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!