Mircea Coșea

E Vicipaedia
Wikidata Mircea Coșea
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Iunii 1942; Ploiești
Patria: Romania

Demetrius Georgius Mircea (Dacoromanice Dumitru Gheorghe Mircea) Coșea (natus die 9 Iunii 1942 in Ploieşti) vir publicus Dacoromanicus primo factionis PSDR, tum factionis PN-L, deinde PD-L est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Coșea oeconomiae ad annum 1965 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae (ASE) studebat atque anno 1986 doctor oeconomiae promotus est. Annis 1973 - 1980 legatus Romaniae apud commissionem oeconomicam pro Europa Nationum Unitarum Genavae erat. Annis 1990 - 1993 director Commissionis Nationalis Strategiae et Prognosis fuit. Ab anno 1995 professor apud ASE est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Coșea a die 28 Augusti 1993 ad usque 11 Decembris 1996 minister statalis pro reforma oeconomica in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu anno 1996 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2000 mansit. Annis 2004 - 2008 iterum legatus Camerae legatorum erat. Inter hoc tempus etiam ab accessu Romaniae ad Unionem Europaeam mense Maio 2007 et electionem legatorum mense Decembri eiusdem anni legatus ad Parlamentum Europaeum fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Coșea uxorem duxit atque filium habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici