Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas inspicienda

Iraca

E Vicipaedia
(Redirectum de Iraquia)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iraca
Res apud Vicidata repertae:
Iraca: insigne
Iraca: vexillum
Continens: Asia
Territoria finitima: Turcia, Syria, Iordania, Arabia Saudiana, Cuvaitum, Irania
Caput: Bagdatum

Populus

Numerus: 33 417 476±0
Sermo publicus: Lingua Arabica, lingua Curdica
Zona horaria: UTC+3, UTC+04:00
Moneta: Iraqi dinar

Commemoratio

Hymnus nationalis: Mawtini

Sigla

ISO IQ, IRQ, 368; IOC IRQ
Dominium interretiale: .iq
Praefixum telephonicum: +964

Tabula geographica

Iraca: situs

Irāca[1][2][3] seu Iraquia,[4][5] (Arabice: عراق, ʿIrāq, plenius جمهورية العراق Jumhūrīyat Al-Irāq) est civitas sui iuris in Asia Occidentali, quae plurimum septentrionalem et occidentem Zagros Montium finem, orientalem Desertorum Syrianorum partem, et septentrionalem Desertorum Arabicorum partem comprehendit.[6] Civitates conterminae sunt Iordania ad occidentem, Syria, ad septentrionalem et occidentem, Turcia ad septentriones, Irania ad orientem, et Cuvaitum et Arabia Saudiana ad meridianum. Iraco est angusta litoris pars, 58 km longa, in Sinu Persico septentrionali. Caput, Bagdatum in media orientalique civitatis parte patet. Curdica Regio Iraciana legitime est Iraci pars, quae habet finitum imperium et finitam auctoritatem et exercitum; eius caput est Arbela urbs, sed fertur populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis.

Duo maiora flumina, Tigris et Euphrates, medium Iracum transeunt, a septentrionali occidentalique ad meridianum orientemque defluentia. Haec flumina civitati terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis "steppis" vocatis et desertis quae plurimam Asiam Occidentalem tegunt.

In antiquitatis memoria, terra quod nunc Iracum comprehendit est in Europa appellata toponomine Graeco Mesopotamia 'terra inter flumina.' Iracum magnas civilizationes continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten cunabula civilizationis et locus ortús scripturae et rotae agnoscitur.


Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.

Historia[recensere | fontem recensere]

Per longam historiam, Iracum vicissim est media imperia Akkadianum, Assyrianum, Babylonianum, Seleucidarum, Parthianum, Sassanidum, et Abbasidum, et pars imperiorum Achaemenidi, Romani, Rashiduni, Umayyadi, Mongoliensis, Safavidi, Afsharidi, Ottomani, et Britannici.[7][8] Regnum Iracum anno 1932 conditum est.

Die 14 Iulii 1958 motu militum monarchia abolita atque res publica pronuntiata est. Annis sequentibus saepe praesides motibus militum depositi sunt. Anno 1979 Saddamus Hussein praeses et dictator Iraci nominatus est.

Post incursum anni 2003, Iracum in dicionem militarem a multinationali copiarum consociatione, praecipue copiarum Civitatum Foederatarum et Britanniarum Regni, redactum est. Translata est summa rerum ad gubernationem Iraci ad tempus (Anglice: Interim Government of Iraq) mense Iuni 2004. Nová constitutione publico referendo sanctá, nova gubernatio Iraci electa est. Mense Septembre 2010, circa 52 000 copiae Civitatum Foederatarum in civitate manent.[9] Tota copiarum Civitatum Foederatarum revocatio ex Iraco ante 31 Decembris 2011 mandata est.[10]. Anno 2014 Iracum in periculo est, quod seditiosi Civitatis Islamicae in Iraquia et Levante Bagdadum expugnare conantur. Die 29 Iunii 2014 Caliphaum proclamaverunt atque Abu Bakr al-Baghdadi "Caliphum" nunc esse nuntiaverunt[11].

De rebus Latinis[recensere | fontem recensere]

In fonte litterario[12] Iraquienses "Babylonii" vocantur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Provinciae[recensere | fontem recensere]

Sunt duodeviginti provinciae (Arabice: محافظات, sing. محافظة, CurdiceHaec sunt maximae urbes Iraci, secundum ''[[CIA World Factbook]]'': پاریزگه Pârizgah) in Iraco.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Haec sunt maximae urbes Iraci secundum CIA World Factbook, aestimatione anno 2015 facta.[13]

Nomen Latinum Nomen Arabicum Numerus incolarum
Bagdatum بغداد 6 643 000
Mausilium الموصل 1 694 000
Arbela أربيل 1 166 000
Basra البصرة 1 019 000
Sulaymaniyah السليمانية 1 004 000
Najaf النجف 889 000

Urbes antiquae Mesopotamiae notissimae, quarum ruinae in Iraco iacent, sunt Orchoë, Nippur, Ninive, Assur, ac Babylon.

Notae[recensere | fontem recensere]

Jalal Talabani Praeses Iraci et Baracus Obama Praeses Civitatum Foederatarum anno 2009 inter se congrediuntur.
Zonae occupationis in Iraco post incursum anni 2003.
  1. "Iraca, Irak, regio Asiae late patens, quae et Iraca Persarum dicta, eadem quae olim Babylonia, cujus caput est Bagdatum urbs (p. 528 apud Google Books). "Yerac, Provincia del Asia. Esta es la antigua Caldea ò Babylonia: haec Iraca, cae" (p. 667 apud Google Books). "Iraca, ae, Irac, paese d'Asia" ("Lexicon complectens fabulas ..." p. 50 apud Google Books). "Oh portentum erroris, Iracam Babyloniae cum Iraca Persarum confundens!" (col. xciii apud Google Books)
  2. "Irac, antea Chaldaea dictam" (cas. accus. gen. fem.) (p. 47 apud Google Books). "Iracus": Iacobi Georgii Christiani Adleri Museum Cuficum Borgianum Velitris (1732) p. 23: "Aucto eorum imperio variis de Arabia & Syria victoriis, regnum ita inter se diviserunt, ut ramus eorum unus Persiam, Iracum Arabicum, Cuzistan, Oman, Musul, Diarbeker obtineret, alius Bagdadum, tertius Irac-adgem gubernaret." Henrici Orthobii Fleischer Catalogus Codicum Manuscriptorum Orientalium Bibliothecae Regiae Dresdensis (1831) p. 87 "in urbe Iraci persici Qom." Nicolai, Constantinopolitani Archiepiscopi, Epistolae (1863) p. 1186 "Eracus, r. (Babylonica, seu Chaldaica) ..." et p. 1187 "Irac, Iracus. Vide Eracus."
  3. Vb. adiect. "Iracensis": cf. nomen "Duma Iracensis" (p. 327 in nota subiuncta apud Google Books) et nomen zoologicum Acanthodactylus tristrami iracensis
  4. "Iraquia" solitissima est inter Latinistas nostrae aetatis, e.g.: Typis Polyglottis Vaticanis, Latinitas (1953), p.258. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 153.. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 46 . Orthographia "Iracia": Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  5. Vb. adiect. "Iraquiensis": cf. nomen zoologicum Brevipalpus iraquiensis
  6. "Declaration of Principles for a Long-Term Relationship of Cooperation and Friendship Between the Republic of Iraq and the United States of America" .
  7. "Top 10 Battles for the Control of Iraq". Livescience.com 
  8. "Iraq Guide". Business.maktoob.com 
  9. "Last armed forces pull out of Iraq". CNN.com 
  10. [1]
  11. Der Spiegel die 29 Iunii 2014
  12. Congregation of the Regent House on 25 June 2007 (Anglice, Latine)
  13. "Iraq," CIA World Factbook (2017).

Nexus interni

Gubernatús? (Anglice: governorates) Iraci

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Iraca : politica