Roman numeral 10000 CC DD.svg

Desertum Arabiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Desertum Arabiae in photographemate spatiali

Desertum Arabiae[1] est desertum maximum, quod Arabiam paeninsulam paene totam occupat. Arabia Saudita partem maiorem deserti possidet, sed etiam Iraca, Iordania, Cuvaitum, Quataria, Emiratus Arabici Coniuncti, Omania, Iemenia partim vel totae in deserto sitae sunt. Area deserti 2 300 milia chm2 est; Sahara sola in orbe terrarum amplior est. Temperatura diei usque ad 56°Сelsianos et noctu usque ad −12°С est. Feles margaritae, gazellae, oryges deserto gignuntur. Nomades Arabes desertum incolentes beduini nominabantur; pars maior deserti etiam nunc incolis caret.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 18°16′2″N 42°22′5″E