Calipha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Territorium caliphatus annis 622-750 (A.H. 1-129)     Machometo duce, 622-632 (A.H. 1-11)      Caliphis orthodoxis ducibus, 632-661 (A.H. 11-40)      Caliphis Ommiadis ducibus, 661-750 (A.H. 40-129)

Călīpha, califa, chalipha, chalifa[1] (-ae, m.) (a nomine Arabico خليفة ḫalīfa = successor, a verbo خلف ḫalafa = succedere) est titulus maximae dignitatis apud Musulmanos, designans ipsius prophetae Machometi successorem. Ergo, qui hunc titulum assumat, asseverat se iure populum totum Musulmanorum ipsum regere.

Calīphātus (-ūs, m.) est caliphae dignitas sive imperium.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]