Latinitas nondum censa

Nūrī al-Mālikī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nūrī al-Mālikī cum duce classium Michaele Mullen anno 2011 pictus

Nūrī al-Mālikī, plene litteris Arabicis نوري كامل محمد حسن المالكي, translitteratione Nūrī Kāmil Muḥammad Ḥasan al-Mālikī (natus ad al-Hindīya Iraci die 20 Iunii 1950) est politicus Iraci qui officium primi ministri functus est.

Nūrī al-Mālikī alumnus est collegii Uṣūl ad-Dīn et universitatis Bagdatensis. Sodalis est iamdudum factionis al-Daʿwa Islamicae (ob quam sodalitatem die 16 Iulii 1979 exsilium petivit) et ductor eiusdem factionis a die 1 Maii 2007. Fuit primus minister patriae a die 20 Maii 2006, sub quo titulo ministerium rerum internarum curatus est a 20 Maii 2006 ad 8 Iunii 2006 rursusque a 21 Decembris 2010 usque in annum 2014; ministerium munitionis curatus est a 21 Decembris 2010 ad 17 Augusti 2011. Die 14 Augusti 2014, iussu praesidis Fuʾād Maʿṣūm, se ab officio primi ministri demissionem accipere promisit, successore Haidar al-ʿAbādī iam designato.