Ādil ʿAbd al-Mahdī

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ādil ʿAbd al-Mahdī
Res apud Vicidata repertae:
Ādil ʿAbd al-Mahdī: imago
Nativitas: 1 Ianuarii 1942; Bagdatum
Patria: Iraq

Officium

Officium: finance minister
Munus: Politicus, Oeconomus

Consociatio

Factio: Islamic Supreme Council of Iraq
Religio: Secta Siitica, Religio Islamica

Familia

Genitores: Abdul Mahdi Al Muntafiki;

ʿĀdil ʿAbd al-Mahdī al-Muntafikī seu litteris Arabicis عادل عبد المهدي المنتفكي‎ (Bagdati natus die 1 Ianuarii 1942) est politicus Iracae.

Filius est ʿAbd al-Mahdī al-Muntafikī qui minister fuerat regi Faisal I. Alumnus collegii Bagdatensis Iesuitarum, rerum novarum contra regimen ʿAbd al-Karīm Qāsim cupidus incarceratus est. Studia oeconomica deinde apud universitatem Bagdatensem persequens gradum doctoris ascendit, sed exsilium in Francia anno 1969 petivit ubi praefectus est instituti Francici studiorum et scientiarum Islamicarum.[1] Ibi habitans quattuor liberos genuit cives Francicos. In exsilio sodalis fuit factionis communisticae Iracensis, postea consilium supremum revolutionis Islamicae in Iraca.

In Iracam post obsidionem Americanam reditus, minister vectigalium ad interim a die 2 Iunii 2004 ad 6 Aprilis 2005, recentius minister a petroleo a mense Septembri 2014 usque in Martem 2016 meruit. Die 25 Octobris 2018 primuas minister factus est, praeside Barham Ṣāliḥ.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Institut Français des Etudes et Sciences Islamiques, si fontes recte interpretantur. De hoc instituto anno 2013 clauso vide paginam historicam

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ʿĀdil ʿAbd al-Mahdī spectant.
  • "Adel Abdel Mahdi": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
  • Situs privatus