Barham Ṣāliḥ

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Barham Ṣāliḥ
Res apud Vicidata repertae:
Barham Ṣāliḥ: imago
Nativitas: 12 Septembris 1960; Slemani
Patria: Iraca

Officium

Officium: President of Iraq, Prime Minister of Iraqi Kurdistan, Deputy Prime Minister of Iraq
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Patriotic Union of Kurdistan
Religio: Secta Sunnitica

Barham Ṣāliḥ seu litteris Arabicis برهم أحمد صالح (Sulaimaniae in urbe die 12 Septembris 1960 natus) est politicus Iracae.

E populo Carducho ortus, alumnus est universitatum Britannicarum Cardiffensis et Liverpoliensis ubi ingeniariae studuit gradumque doctoris anno 1987 ascendit. Eisdem annis orator Londinium ab unione patriotica Carduchorum missus est. Post annum 1991, autonomia Carduchiae Iracensis iam concessa, iuxta regimen Americanum missus est. In exsilio ab anno 2001 primus minister Carduchorum a factione sua nominatus est. Anno 2004 in Iraca reditus primus minister vicarius illius civitatis breve temporis spatium, deinde minister evolutionis anno 2005, iterum primus minister vicarius a die 20 Maii 2006 usque ad 20 Augusti 2009 factus est, primo ministro his annis Nūrī al-Mālikī. A die 28 Octobris eiusdem anni usque ad 5 Aprilis 2012 primus minister Carduchiae Iracensis meruit, antecessore et successore Nīčīrvān Īdris Bārzānī. A die 2 Octobris 2018 praeses Iracae meret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Barham Ṣāliḥ spectant.
  • "Barham Salih": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
  • Vita (2006) apud Brookings Institution