Ludovicus Bergsträsser

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ludovicus Bergsträsser
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Februarii 1883; Altkirch
Obitus: 23 Martii 1960; Darmstadium
Patria: Germania

Officium

Officium: member of the German Bundestag, Member of the Hessian Parliament, member of the Reichstag of the Weimar Republic
Munus: Politicus, professor, diurnarius
Patronus: Universitas Ioannes Wolfgang Goethe Francofurtensis, Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana, Universitas litterarum et technicarum Darmstadiensis, Technical University of Berlin, Universitas Gryphiswaldensis

Memoria

Laurae: Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Ludovicus (Theod. Ludwig) Bergsträsser (natus die 23 Februarii 1883 oppido Altkirch (Alisatia), mortuus 23 Martii 1960 Darmstadii) historicus ac vir rerum politicarum peritus Theodiscus primo factionis DDP, deinde SPD erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Bergsträsser, cuius pater iudex fuit Colmariae scholam frequentavit et testimonium maturitatis adeptus est. Annis 1902 - 1906 Heidelbergae, Monachii, Lipsiae Lutetiaeque historiae studebat. Anno 1906 Heidelbergae doctor philosophiae promotus et Gryphisvaldiae anno 1910 habilitatus est. Praesertim historiam factionum Theodiscoarum exploravit. Et Gryhiswaldiae anno 1916 professor factus est. Annis 1916 - 1918 miles conscriptus est, sed in administratione regionum occupatarum in oriente tantum operam dedit. Anno 1918 professor Berolinum venit. Annis 1920 - 1933 Archivarius in Archivio Imperii Theodisci Potestampii erat. Anno 1933, cum Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, propter consilia sua dimissus est et diurnarius operam dedit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 propter necessitatem ad coniuratos aliquos brevi tempore incarceratus est. Anno 1945 professor Universitatis Francofurtensis, anno 1950 Bonnae factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Bergsträsser anno 1919 sodalis factionis DDP factus est et pro hac factione annis 1924 - 1928 legatus ad Dietam Imperii Germanici erat. Anno 1930 ad SPD transiit. Bello Orbis Terrarum II finito iterum pro Socialibus Democraticis nitebatur. Mense Aprili 1945 ab Americanis praeses Provinciae Darmstadii factus est atque ad annum 1948 mansit. Annis 1946 - 1949 legatus ad senatum terrae Hassiae fuit. Anno 1948 ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Annis 1949 - 1953 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]