Bernhardus Adelung

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bernhardus (Theod. Bernhard) Adelung (natus 30 Novembris 1876 Bremae, mortuus 24 Februarii 1944 Darmstadii) vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius opifex fuit. Adelung post scholam finitam ad usque annum 1896 tirocinium typographici fecit. Hoc munere ad usque annum 1902 fungebatur. Annis 1914 - 1918 miles Bello Orbis Terrarum I interfuit

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Adelung ab anno 1897 sodalis SPD fuit et ab anno 1902 pro actis diurnis factionis Moguntiaci laboravit. Propter commentarios suos anno 1903 laesae maiestatis accusatus et ad trium mensium carcerem damnatus est. 1 Decembris 1903 legatus senatus terrae Magni Ducatus Hassiae electus est et mansit ad annum 1933 - ab 1919 scilicet fuit legatus parlamenti Hassiae rei publicae. Annis 1920 - 1928 magister cicium superior urbis Moguntiacum fuit et saepe cum auctoritatibus Francicis occupationis iurgabat. 24 Februarii 1928 successor Caroli Ulrich (SPD) praeses ministrorum Hassiae electus est et ad 13 Martii 1933, cum Nazistae et Hassiae rerum potirentur, mansit. Deinde Darmstadii vixit et anno 1943 mortuus est.

sepulchrum Bernhardi Adelung familiaeque

Nexus externi[recensere | fontem recensere]