Carolus Geiler

Latinitas bona
E Vicipaedia

Carolus Hermannus Fridericus (Karl Hermann Friedrich) Geiler (natus 10 Augusti 1878 Schönau (Badenia), mortuus 14 Decembris 1953 Heidelbergae) iuris peritus Theodiscus et praeses ministrorum Hassiae fuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Finitis scholae studiis Geiler Friburgi et Heidelbergae iurisprudentiae studebat atque iurisconsultus Manhemii operam dedit. Praeterea universitate Heidelbergae legebat. Inter primum bellum mundanum miles conscriptus fuit, postremo centurio erat. Anno 1929 professor factus est. Anno 1939 hoc officium amisit propter uxorem, quae gentis Iudaicae fuit. Anno 1947 ordinarius iuris internationalis Heidelbergam vocatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Post secundum bellum mundanum Americani, qui Hassiam occupaverunt eum primum praesidem ministrorum Hassiae Maioris fecerunt. Ab 12 Octobris 1945 ad 20 Decembris 1946 hunc magistratum gessit. Postquam primus senatus terrae electus est, Christianus Stock (SPD) eius successor creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]