Carolus Ulrich

E Vicipaedia
Carolus Ulrich 1870

Carolus (Theodisce Carl) Ulrich (natus Brunsvici 28 Ianuarii 1853; mortuus Darmstadii 12 Aprilis 1933) fuit vir publicus Germaniae et sodalis factionis SPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius sutor fuit. Post scholam finitam, Ulrich tirocinium metallici fecit. Ab anno 1875 actorum diurnorum factionis Offenbachii ad Moenum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ulrich iam iuvenis sodalis SPD factus est, quae factio ab anno 1878 in Imperio Germanico vetita est. Ulrich, qui 1885 primus socialis democraticus in senatum terrae Magni Ducatus Hassiae electus erat et ad annum 1918 mansit, idcirco anno 1886 perduellionis accusatus et ad novem menses carceris damnatus est. Tamen annis ab 1890 ad 1903 et iterum ab 1907 ad 1918 et ter ab 1920 ad 1930, legatus Dietae Imperii Germanici erat. Praeterea anno 1919 etiam legatus consilii formae Civitatis Constituendae Hassiae erat Anno ab 1919 ad 1920 etiam Consilio Formae Civitatis Constituendae interfuit. Mense Novembri 1918 dux consiliorum militum et opificum Ernestum Ludovicum Ducem Magnum deposuit et Rem Publicam Hassiam proclamavit. Statim praeses ministrorum Hassiae pro tempore electus est. Die 21 Februarii 1919, postquam nova constitutio lata esset, primus praeses ministrorum Rei Publicae Hassiae electus est. Hunc magistratum ad annum 1928 tenuit et tum die 14 Februarii eius anni Bernhardo Adelung (SPD) successori suo officium tradidit. Dietam Imperii 1930 reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]