Daniela Bartoș
Daniela Bartoș (nata die 5 Octobris 1951 Coronae) medica atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Annis 1970 - 1976 apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Carol Davila Bucarestensem medicinae studebat. Deinde medica variis in valetudinariis laborabat et nunc in Universitate Medicinae Bucarestae director opificum operam dat et ab anno 2009 professor eius universitatis est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]sodalis Factionis Socialis Democraticae, annis 1996 - 2004 legata ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 23 Augusti ad usque 11 Decembris 1996 in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu minister valetudinis erat. Eodem magistratu a die 28 Decembris 2000 ad usque 19 Iunii 2003 in consilio ministrorum Hadriani Năstase fungebatur. Anno 2008 frustra iterum candidata factionis (PSD) Camerae legatorum erat[1].
Familia
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae apus situm interretialem Camerae Legatorum Romaniae
- Curriculum vitae in pagina Universitatis Caroli Davila
Notae
[recensere | fontem recensere]
Daniel Enăchescu 1990 · Bogdan Marinescu 1991 · Mircea Maiorescu 1991 · Iulianus Mincu 1992 · Daniela Bartoș 1996 · Stephanus Iosephus Drăgulescu 1996 · Ioannes Victor Bruckner 1997 · Franciscus Baranyi 1998 · Valerius Stoica 1998 · Gabriel Hajdu 1998 · Daniela Bartoș 2000 · Mircea Beuran 2003 · Ionel Blănculescu 2003 · Ovidius Brînzan 2003 · Mircea Cinteză 2004 · Eugenius Nicolăescu 2005 · Ioannes Bazac 2008 · Hadrianus Videanu 2009 · Attila-Zoltán Cseke 2009 · Ladislaus Ritli 2011 · Basilius Cepoi 2012 · Raed Arafat 2012 · Victor Ponta 2012 · Raed Arafat 2012 · Eugenius Nicolăescu 2012 · Nicolaus Bănicioiu 2014 · Patricius Achimaş-Cadariu 2015 · Dacianus Cioloş (pro tempore) 2016 · Vlad Voiculescu 2016 · Florianus Bodog 2017 · Sorina Pintea 2018 · Victor Sebastianus Costache 2019 Nelu Tătaru · 2020 | |