Alexander-Octavius Stănescu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexander-Octavius Stănescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Iunii 1946; Bucaresta
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania
Munus: Politicus

Alexander-Octavius (Dacoromanice Alexandru-Octavi) Stănescu (natus die 18 Iunii 1946 Bucarestae) machinator et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Eruditio et munus[recensere | fontem recensere]

Stănescu apud Scholam Polytechnicam Bucarestensem mechnicae studebat et doctor promotus est. Deinde 1969 - 1983 pro societate commerciali machinator operam dedit. Annis 1983 - 1989 adiunctus ministri industriae Romaniae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Stănescu, qui iam annis 1990 - 1996 secretarius statalis in ministerio industriae Romaniae, fuerat, ipse a die 20 Ianuarii ad usque 11 Decembris 1996 minister industriae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit. Annis 1996 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]