Livius Maior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Livius (Dacoromanice Liviu) Maior (natus die 2 Octobris 1940 in Beclean in Bistriţa-Năsăud circulo) rerum gestarum scriptor, legatus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Maior apud Universitatem Claudiopolitanam historiae studebat et professor historiae apud Universitatem Bucarestensem est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Maior, sodalis factionis PDSR, a die 19 Novembris 1992 ad usque 11 Decembris 1996 minister eruditonis in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu erat atque annis 1996 - 2003 senator Romaniae. Annis 2002 - 2005 legatus Romaniae in Canada erat[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]