Marinus Cristea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Marinus Cristea
Res apud Vicidata repertae:
{{{index1}}}

Marinus (Dacoromanics Marin) Cristea (natus die 27 Iulii 1934 in Pietrele in Giurgiu circulo, mortuus die 7 Maii 2014[1]) lusor Harpasti et vir publicus Dacoromanicus fuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ad usque annum 1957 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem studebat et machinator atque constructor machinarum factus est. Deinde ad usque annum 1976 variis pro societatibus commercialibus operam dedit. Deinde ad annum 1992 in ministerio oeconomiae silvarum et materiarum constructionis laboravit, postremo etiam secretarius statalis erat.

Harpasti lusor[recensere | fontem recensere]

Annis 1952 - 1968 lusor harpasti notus erat. Annis 1985 - 1989 praeses Foederationis Dacoromanicae Harpasti fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1962 - 1989 Cristea sodalis factionis PCR erat. Anno 1994 ad PDSR factionem pertinuit. PDSR cum alia factione anno 2001 ad PSD factionem coniuncta est. Annis 1992 - 1996 minister laborum publicorum in consilio ministrorum in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu erat. Annis 1996 - 2004 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]