Patricius Achimaş-Cadariu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Patricius Achimaş-Cadariu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Februarii 1976; Claudiopolis
Patria: Romania

Officium

Officium: Minister of Health of Romania
Munus: gynaecologist, expert, oncologist

Patricius (Dacoromanice Patriciu) Achimaş-Cadariu natus die 14 Februarii 1976 in Claudiopoli) medicus gynaecologus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam anno 1994 finivit, Achimaş-Cadariu apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Napocensem medicinae studebat et ab anno 2000 studium gynaecologiae coepit. Ab anno 2004 gynaecologus in clinica Claudiopolis operam dedit. Ab anno 2012 director Instituti Gynaecologici Claudipolitanae erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Die 17 Novembris 2015 Dacianus Cioloş primus minister Romaniae eum novum ministrum valetudinis Romaniae nominavit[1]. Achimaş-Cadariu nullius factionis sodalis est. Die 9 Maii 2016 se a magistratu ministri recessit, quod propter res duae insignes infamiae vituperabatur[2]: Primo notum factum est sceleratos homines antiseptica diluta valetudinariis multis Romaniae maximo pretio per aliquot annos vendidisse. Haec fieri potuit, quod duces et medici horum valetudinariorum ab his sceleratis pecuniam accepissent[3]. Deinde Patricius Ekeng pedilusor inter ludum sui gregis Dinamo Bukarest hypertrophia cardiali affectus corruit neque servatus est, quod in curru valetudinario instrumenta necessaria non suppetebant[4]. Dacianus Cioloş primus minister eodem die ministerium valetudinis pro tempore suscepit[5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]